PL 20, col. 17

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Sed quid necesse est altiora scrutari, et virus internum
per argumenta prodiens communi exponere
et publicare judicio, cum lucifuga serpens per anfractus
evolvens seriem suam tortuoseque procedens,
qualis quantusque sit aliquando prodiderit,
et venenum prius solito solitus aspergere libertate,
victoriis totum pariter effuderit? Ab Episcopis procedit
edictum: Nemo unam substantiam dicat: hoc
est: Nemo in Ecclesia praedicet Patris et Filii unam
esse virtutem. Quid egistis, o beatae memoriae viri,
qui ex omnibus orbis partibus Nicaeam congregati,
et sacris voluminibus pertractis, perfectam fidei catholicae

regulam circuminspecto sermone fecistis,
dantes bene credentibus communis fidei dexteras,
errantibus vero formam credendi? En labor vester,
en anxia sollicitudo quo recidit, qua orientis mali
semina, quantum in vobis tunc fuit, professione catholica
necavistis? Vetatur in Ecclesia praedicari,
quod solum sanxistis ob haereses detegendas debere
in Ecclesia praedicari. Tollitur quod probastis, et
quod damnastis inducitur: quia mendacium astrui,
nisi destructa veritate non poterat. Destructioni quidem
illa non subjacet, et ut est semper incorrupta
durabit; sed manus sibi sacrilegas inferentes, tamquam
violatam punivit.
CAPUT VII. Substantiae vox explicatur.

Nemo unam substantiam dicat. Quod piaculum,
quod facinus in hoc verbo, qua ex parte catholicam
fidem pulsat? Utrumne sono vocabili, an interpretatione
rei ipsius? Nihil fallor: interpretatio
caret culpa. Substantia enim dicitur id quod semper
ex sese est: hoc est, quod propria intra se virtute
subsistit; quae vis uni et soli Deo competit. Usitatum
vero et familiare divinis voluminibus hoc nomen
nec ipsos puto ignorare qui negant. David enim
ex persona Christi: Infixus sum in limo profundi,
et non est substantia [(Psal. XXVIII, 3)]
. Et rursum: Substantia mea in inferioribus terrae
(Psal. CXXXVIII,

15). Et: Substantia mea ante te est semper [(Psal.
XXXVIII, 8)]
. Et: Substantia mea tamquam nihilum
ante te [(Ibid., 6)]
. Scrutetur fenerator substantiam ejus [(Psal. CVIII, 11)]
.
Sed et Salomonis sententia: Substantiam,
inquit, tuam et dulcedinem tuam [(Sap. XVI,
2)]
. Et Jeremias: Si stetissent in substantia mea [(Jerem.
XXIII, 22, sec. LXX)]
. Et in Proverbiis: Substantia
divitis, civitas munita [(Prov. X, 15)]
. Et in
eodem: Domum et substantiam dividunt patres filiis [(Prov. XIII, 22)]
.
Sed et Tobias: Si fuerit, inquit, tibi copiosa substantia
[(Tob. IV, 9)]
. Et idem: Fili,
ex substantia tua fac eleemosynam [(Ibid., 7)]
. Sed et
Joannes: Qui habuerit substantiam mundi [(I Joan.
III, 17)]
. Et in Evangelio: Ecce, inquit, dimidium do

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.