PL 20, col. 18
Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
ex substantia mea [(Luc. XIX, 8)]
. Ideo haec in unum
exempla congessimus, ne sermo ille caperet indoctos,
quod testati sunt; idcirco substantiam non praedicatam,
quia in divinis Scripturis nusquam inveniretur.
Ergo si neque ipsum vocabulum substantiae
sacris litteris novum est, neque interpretatio ejus
habet crimen; superest ut dispiciamus qua ex causa
repudietur hoc nomen. Dispicientes autem, invenimus
illos non nomen, sed nominis repudiare
virtutem. Quod si relucebit, erit apud nos intuitus
nominis status: erit et illorum sensus in vitio, qui
dum novellas profanae intelligentiae vias quaerunt, a
recto Evangeliorum limite recesserunt.
CAPUT VIII. Haereticorum objectiones solvuntur.
Prius tamen quam astruo quod spopondi, occurrendum
est illis quae in contrarium proponuntur.
Aiunt enim inveniri quidem in divinis voluminibus
nomen substantiae, sed non statim pertinens ad eamdem
speciem quae inducatur a nobis. Ibi enim per
substantiae vocabulum, aut virtutem aut divinitatem
significari. Et nos ergo unam Patris et Filii
substantiam vindicantes, quid aliud quam in utroque
pares divitias, unius scilicet divinitatis praedicamus?
De quibus divitiis ait Apostolus: Notas,
inquit, fecit Deus divitias gloriae suae [(Coloss. I, 27)]
:
quod est Christus. Et unam utriusque dicimus esse
virtutem, de qua idem Apostolus ait: Christus, virtus
Dei est [(I Cor. I, 24)]
. Quae quidem virtus, quia
nullius extraneae opis indiget; dicta substantia est,
ut supra diximus, quidquid illud est sibi debens.
Nihil ergo in hoc vocabulo novum, nihil extraneum
dicimus, nihil incongruum divinitati, etiam in quamvis
partem significantiae transferatur. Sed (ut coeperam
dicere) omnis ista quaestio nominis, alterius
est doloris: nec vocabulum, sed vis vocabuli displicet.
Quibus enim accipere auribus possint unam
Patris et Filii substantiam praedicari, hoc est, honorem,
dignitatem, claritatem, virtutem, majestatem
pari in utroque veritate communem; qui a Patre
Filium separant, et divisis substantiis in sua unumquemque
proprietate degentem, repudiata divinitatis
communione proponunt? Hic ergo blasphemiae,
hic dictus sacrilegus dolor, quo in Patre et Filio recipitur
Deus unus. Mortuis enim auctoribus hujus
veneni, scelera tamen eorum et doctrina non moritur.
Illis, inquam, auctoribus in tantum a Patre
separantibus Filium, ut ore sacrilego protulerint,
Filium Dei ante saecula quidem creatum et fundatum,
sed vivere et esse a Patre suscepisse: et fuisse
antequam nasceretur; et Deum quidem esse, sed
non esse verum Deum. Successoribus igitur hujus
perfidiae, non fidei, per quos malorum serpit haereditas,
merito una substantia displicet, quam tolli
velut scandalum et unitatis divortium postulant,
ignorantes illos tantum catholicos esse dicendos,
qui in hujus professionis communione concordant.
CAPUT IX. Ignota Christi nativitas. Christus ex Deo, in Deo, cum Deo.
Illud autem quis ferre aequanimiter possit, ut
quem initium habere pro certo asserunt, hujus nativitatem
habeant in incertum? Aut utrumque in
occulto habendum est, quia contemporale est: aut
utrumque esse cognitum debet. Alterum enim neque
nosci, neque ignorari sine altero potest. Habet (inquit)
initium Filius, sed est ejusdem occulta nativitas.
Non est iniquum, quis prodidit de nativitate? cur
tacuit? Immo ipsa nativitas unde nota, quae asseritur
ignota? Sed hoc loco homines omni spe bona
vacui praescribunt prophetae auctoritati dicentis: