PL 20, col. 19
Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
Nativitatem ejus quis enarravit
[(Isa. LVIII, 8)]
? non
intelligentes jam tunc eos prophetali spiritu esse
praevisos, qui daturi erant initium Dei Verbo, hoc
est, Dei Filio. Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit?
hoc est dicere: Nemo hominum poterit. Nemo
enim potuit praeter ipsum, qui sinum Patris edisserens,
principaliter nobis secreta nativitatis suae revelavit.
Nam, et legimus ad eamdem speciem dictum
esse: Quis cognoscit sensum Domini [(Rom. XI, 34;
I Cor. I, 16)]
? Sed rursum docemur: Nisi spiritus
qui in ipso est. Nativitatem ejus quis enarravit [(I Cor.
I, 11)]
? hoc est dicere: Nemo audeat enarrare quod
non potest. Cur autem nemo poterit? quia scilicet
non solum ex eo et cum eo, sed et in eo est qui
caret nativitate. Genitus enim ab ingenito, his divinae
gloriae bonis natus est quae penes ingenitum
erant; et penes eumdem ingenitum desivit Pater
habere quod genuit, eumdem in semetipso habendo
quem genuit? Hujus igitur nativitas ideo inenarrabilis
nuntiatur quia per ipsam inconceptus est, sed
perfectus ex Deo Patre Filius Deus est, quia secundum
Scripturas de Filio diximus, ex eo, et cum eo,
et in eo [(Rom. XI, 36)]
.
CAPUT X. Doctrina hujusmodi exponitur. Verbis, non sensu, haeretici nobis conveniunt.
Ne quis significationum varietate turbetur, reddenda
est ratio dictorum: et ne proposita confundantur,
reddenda compendio. Ex eo auctorem: Cum
eo, ad unigenitum: In eo, ad nativitatem substantiae
respicit. Hoc auditur in omnibus. Tene divinae
dispositionis mysteria. Satis nosti. Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit?
quis enim possit secundum
naturam enarrare nativitatem quae contra naturam
est? Hic enim solus est natus, nativitatis suae conscius.
Hic enim qui cui bona pararentur, intelligens
per naturam originem, Patri inerat, ipsa illa conditione
qua natus est. Nativitatem, inquit, ejus quis
enarravit? Et subjungunt nulli hanc proditam, quia
soli scilicet et Patri nota sit. Hoc est dicere sine subtilium