PL 20, col. 24

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

ut sancta et catholica dicit Ecclesia, sed (ut supra
diximus) creaturae conditione profitemini. Dicentes
enim: Cum omnibus his quae illi Pater subjecit, Patri
Filium esse subjectum; nonne ipsum in creaturarum
ordine quae ex tempore sunt instituta, numeratis?
Nihil enim secundum vos omni creatura amplius
habet Deus et Dominus noster, nisi quod
primus in numero est, nisi quod ei etiam illa serviunt
cum quibus servit. Servus enim et ipse, si servit;
et licet nonnullorum Dominus, sed Dominus
voluntate, si voluntate Domini Dominus effectus,
hoc ipso serviens, quod jussus est imperare. Hoc est
illud quod vos occulte, et patres vestri cum libertate
dixerunt: Filium Dei sine tempore editum a Patre,
et fundatum non prius quam nasceretur. Quae ista

est, rogo, cordis hebetudo? quae oblivio spei? Immo
quae tam amens et blasphema confessio Deum dicentis,
quem omnibus his quae ex nihilo facta sunt, comparastis?
Hoc est et Filium falso nomine divinitatis
illudere, si esse verbo dicitur, quod corde negatur;
et Deum Patrem mendacem notare, dicentem scilicet: Ego sum qui sum
[(Exod. III, 14)]
; et: Ego sum
Dominus solus [(Isa. LXIII, 11)]
; et: Claritatem meam
alteri non dabo [(Isa. XLII, 8; XLVIII, 11)]
; et: Audi
Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est; et: Nomen meum non quaeras, Deus nomen est mihi
[(Deut. VI, 4)]
.
Si ergo unus Deus, uni hoc competit
nomen. Unus autem jam non erit, nisi in Patre Deo
Filius Deus sit? Et merito Dominus juxta prophetam,
qui dixerat: Benedictus qui venit in nomine Domini
[(Ps. CXVII, 26)] :
Ego, inquit, veni in nomine Patris
mei [(Joan. V, 43)]
. Quod nomen Patris, nisi Dei nomen
et Domini? quod Joannes in Filio recognoscens: Qui est,
inquit, et qui erat, et qui venturus est,
omnipotens [(Apoc. I, 8)]
.
CAPUT XVI. Filius, imago ingeniti Dei, non potest coepisse post Deum. Pater non est sine Filio.
Patrem, inquit, initium non habere. Hoc est dicere,
Filium habere. Nam quae necessitas id de Patre
asseverare quod notum est, nisi praejudicium ejus
opinionis quae de Filio paria suscepit? Patrem, inquit,
initium non habere. Quis negat? Sed puto, et
imago invisibilis et ingeniti Dei non potest coepisse

post Deum. Denique interroganti Moysi quis esset,
respondit: Ego sum qui sum semper [(Exod. III, 14)]
.
Erat enim semper, qui est et erit semper. De quo
Joannes: Quod erat ab initio, oculis nostris vidimus [(I Joan. I, 1)]
.
Et rursum: Annuntiamus vobis vitam
aeternam quae erat apud Patrem [(Ibid., 2)]
: utique et
in Patre: nam quod ex ipso erat, extra ipsum esse
non poterat. Et sane cum dicitur: Erat in ipso tempus,
non ipse fuisse in tempore nuntiatur. Aeternae
enim substantiae vis non facta est a Deo, sed egressa
a Deo, ideo, Et ego, inquit, a Patre exivi [(Joan. XVI,
28)]
: et, Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; et: Qui me videt, videt et Patrem
[(Joan. XIV, 9)]
; et: Ego in Patre, et Pater in me
[(Ibid., 10)]
; et: Qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.