PL 20, col. 25

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

me misit, mecum est [(Joan. VIII, 29)]
. Ideo et David: Tecum principium in die virtutis tuae
[(Psalm. CIX,
3)]
. Dei enim Verbum, hoc est, Dei Filius, ante
omne principium cum eo qui ex eo, et in eo
cui nullum potest esse principium. Invenimus
quidem dixisse Salomonem ex persona Sapientiae
(quam Christum esse defendimus): Dominus
condidit me, et ante saeculum fundavit me, et prior
abysso genita sum [(Prov. VIII, 22-24)]
. Sed non ideo
credendum est, Deum factum. Nam si factus est, non
fuit: si non fuit, non erit. Et quomodo Deus, cui,
ne Deus sit, utraque conditio praescribitur? Ideo autem
Sapientia Dei nata et condita nuntiatur, ne quid
praeter ipsum Deum Patrem, qui est etiam suis origo
virtutibus, crederetur in natura. Exinde enim

recte diceretur: Ex ipso, et in ipso creata Sapientia,
ex quo effulsit ab eo unigenita et beata nativitas.
Qui ergo probaverit sine Verbo, sine sapientia, sine
ratione, sine virtute, sine Spiritu aliquando Patrem
fuisse; is probavit cum Patre et in Patre Filium
ante omne principium non fuisse. Tamen nescio si
his virtutibus carens Pater possit Deus dici. Non modo
enim Deus qui in sua aeternitate perfectus est,
sed nec creatura quidem ulla secundum suum genus
non consummata constabit. Non potest enim quid
esse, quod non sit; non erit autem, si id illi defuerit,
quod esse debebit. Totum igitur defuit Patri, si
aliquid defuit de toto. Defuit autem, si Filius suus,
hoc est virtutum suarum plenitudo, initio non caret:
et necesse est hanc opinionem alterutram blasphemiae

partem profana et sacrilega finitione transire.
Aut enim Pater credendus est cum Filio suo initium
fuisse sortitus, quia sine Filio, hoc est sine virtutibus
suis, esse non potuit; et erit auctor huic illorum
initio nescio quis tertius Deus: aut si solus ipse
sine initio dicitur usque ad Filii generationem, imperfectus
fuisse dicendus est. Imperfectus enim, si
coepit habere quod ante non habere voluit. Is omnia
autem habere debuit semper, qui semper debuit
esse perfectus: quia non recipit augmentum quidquid
occupaverit totum.
CAPUT XVII. Haeretici quidquid de Patre negant, de Filio confitentur. Quomodo visibilis Deus Filius.
Patrem, inquiunt, initium non habere, invisibilem
esse, immortalem esse, impassibilem esse. Haec
ideo proponunt, ut contraria his Filio ascribant.
Quidquid enim de Patre negant, de Filio confitentur;
qui si habere initium probatur, merito mortalis,
merito passibilis. Praejudicatum quidem esse deberet,
et caetera passionum genera in Filium non convenire,
prima propositionis specie destructa, quae
initium dabat Dei Verbo. Ne quid tamen diffidentia
prae caeteris quae sunt profane proposita, retractemus.
Nam ut initium non habenti, ascribi caetera
quae sunt huic definitioni subjecta, non possunt: ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.