PL 20, col. 27
Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
Scimus quod omnis illa passio proprie carnis et animae,
id est hominis: in quo quidem homine cum pateretur
erat et Filius Dei cohaerens illi per naturam
(a quo venerat) Patri; et unitatis vinculum servans,
in terris hominem gestabat, nec aberat a
coelis. Sic mediator dictus, sic sequester utriusque
substantiae. Non ergo passibilis Dei spiritus, licet
in homine suo passus: quem ideo nec in passione
deseruit, ut ei pati posse praestaret: quod nisi ita
recipitur, fidei nostrae ratio non stabit, dantis scilicet
ei hominis infirmitatem quem Deum non negant.
Nam si et initium habens dicitur, et visibilis
docetur, et mortalis inducitur; non video ab
homine quid distet, in quem regnant hujusmodi
passiones.
CAPUT XIX. Ariomanitae aliud ore, aliud corde sentiunt.
Confitemur, inquiunt, Filium Dei, Deum ex Deo,
lumen de lumine. Videri quidem sacrilegum non
potest, perfectam fidei catholicae professionem,
maligna disputatione vexare; sed concedendum
non est ut tollatur nobis illud quod nobiscum non
tenent, per hoc quod nobiscum tenent. Agnoscimus
igitur et cum veneratione suscipimus communis
fidei verba, sed quid faciemus? Sic vesana
Ariomanitarum doctrina tradit. Et ipsa enim,
dicens Deum ex Deo, lumen ex lumine, facit ex
Deo alterum Deum, ex lumine alterum lumen:
ut sit Filius ex Patre et non in Patre, hoc est,
ut factus Deus a Deo, non sit unigenitus in Deo.
Sed quid hic amplius, cum nonnullorum ex iis
qui nuper ad nos hanc fidem egregiam miserunt,
scripta teneantur, quibus dicentes Deum ex Deo,
lumen ex lumine: tamen separatum a Patre et penitus
excisum haeretica disputatione docuerunt?
Ipsum inquiunt Filium Dei hominem de Maria
suscepisse per quem compassus est. Congruo igitur
omnia fine claudentes, quod mente conceperant,
scriptura confessi sunt, respondente ea sensui suo,
et occulta eorum venena reserante: dicentes scilicet
Filium Dei hominem de Maria suscepisse per
quem compassus est. Primum, non video cur maluerint
compassibilem dicere, quam libere passibilem
confiteri. Quasi vero aliud sit compati quam
pati. Porro autem si impassibilis Deus, utique et
incompassibilis. Tam ergo compassus non est, quam
nec passus est, ex ea tamen conditione qua Deus.
Denique Apostolus: Passus est, inquit [(II Cor. XIII,
4)] , ex infirmitate, utique carnis ( caro enim [(Matth.
XXVI, 41)] infirma; spiritus promptus); sed vivit ex
virtute Dei: utique ex semetipso. Ipse enim, Dei virtus,
habens vitam in semetipso: quod credimus Dominum
nostrum ex duabus substantiis constitisse,
humana scilicet atque divina; et ita illum immortalem
fuisse divina, ut mortalem ea quae fuerit humana:
ex una enim natus, ex alia probatus: ex
una immortalis, ex alia mortalis. Denique idem
Apostolus, Christus, inquit [(I Cor. XV, 3)] , mortuus