PL 20, col. 28

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

est: id est, unctus: hoc enim nomen ad unctionem
deducitur. Si ergo non aliud quam caro uncta est;
caro igitur tantummodo mortua dicitur, quoties
Christus mortuus nuntiatur.
CAPUT XX. Alius a Patre Filius, distinctione, non divisione personarum. Sermo Dei, non sonus vocis, sed res substantiva.
Sed si quis extorquere e duobus alterum velit,
ut aut unum Deum singulariter determinemus, si
unum fatemur; aut duos libere proferamus, si et
Patrem Deum et Filium Deum dicimus: illud ante
omnia sciatur, nec unum nos cum praejudicio, nec
duos dicere; quia unum dicimus in duobus ipso

Domino suggerente: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
,
ut duo crederentur in una virtute.
Non enim dixit tamquam ex una persona, Patris et
Filii, quasi Filius Patrem se confirmans: Filius meus
sum; et: Ego hodie genui me; et: Ante luciferum
genui me; et, Dominus condidit me initium viarum
mearum; et: Ante saecula fundavit me; et: Ego et
Pater unum sum: sed reddens notitiam sacramenti
distinctione, non divisione personarum: Ego,
inquit, in Patre, et Pater in me: Ego et Pater
unum sumus: et: Qui me videt, videt et Patrem:
videri enim Patris Filius, imago vera et figura
expressa substantiae ejus, hoc est Dei Sermo, non
sonus vocis, sed res substantiva ac per substantiam
corpulentiva. Non enim sine substantia constitit,

quod de tanta substantia fecit. Nihil ergo vacuum
de pleno, nihil inane de solido: quia Dei
Sermo, spiritus Dei, Christus, instructus est; et,
ut evidentius dicam, Sermonis corpus est: corpus
enim spiritus, sed corpus sui generis. Nam et invisibilis
et incomprehensibilis spiritus. Numquid tamen
inane et vacua res Deus? Deus enim spiritus est.
Denique: Nemo scit, inquit, quae sunt in Deo, nisi
spiritus qui in ipso est [(I Cor. II, 11)]
. Legimus quidem: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus
fuit
[(Rom. XI, 34)]
? Nemo utique, sed extra spiritum
suum nemo: quem spiritum propheta sapientem,
architectum et mirabilem consiliarium dicit:
nec immerito. Nam idem spiritus Sermo et sapientia
Dei est: ex cujus persona Salomon: Cum pararet,

inquit, coelum, ego aderam illi [(Prov. VIII, 27)]
;
et: Ego, inquit, eram cum illo, et mihi adgaudebat [(Ibid. 30)]
.
Non ergo consiliarius nemo, quia per
ipsum facta sunt universa quae facta sunt. Denique
cum eadem sapientia et Verbum Dei, et spiritus Dei
sit, singulorum tamen nominum officia nuntiantur.
Sapientia condenti omnia Patri aderat: Sermone
ejus coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus
eorum [(Psal. XXXII, 6)]
. Apparet ergo unum
eumdemque venisse nunc in nomine spiritus, nunc
in appellatione sapientiae.
CAPUT XXI. Locus Rom. XI, 36 expositus.
Ergo hic Sermo, cum in forma Dei esset (Philipp.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.