PL 20, col. 329
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
et tu venis ad me [(Ibid., 14)]
? Tamquam si diceret:
Ego homo sum; tu Deus: Ego peccator, quia homo;
tu sine peccato, quia Deus. Quid vis a me baptizari?
Non recuso obsequium, sed ignoro mysterium. Ego
peccatores baptizo in poenitentiam. Tu quid 14 vis
baptizari, qui non habes causam peccati? Immo potius,
quid vis baptizari ut peccator, qui venisti peccata
tollere? Quid est ergo quod ait Joannes: A te
debeo ego baptizari, et tu venis ad me? Quidnam famuli
sui fidele servitutis, sed dispensationis suae mysterium,
dicendo: Sine modo; sic enim oportet nos
implere omnem justitiam: ostendens hoc esse omnem
justitiam, ut ipse Dominus et magister salutis nostrae
sacramentum compleret. Non ergo sui causa baptizari
Dominus venit, sed causa nostri, ut impleret
omnem justitiam. Justum est enim, ut quod quis
docet alterum facere, prior incipiat. Quia igitur magister
et Dominus humani generis venerat, exemplo
suo docere voluit quid esset faciendum, ut discipuli
Magistrum, servi Dominum sequerentur. Quia ergo
novum baptisma daturus erat, ad generis humani
salutem et remissionem peccati; prior ipse baptizari
dignatus est, non ut peccata deponeret, qui peccatum
solus non fecerat; sed ut aquas baptismi sanctificaret
ad diluenda peccata credentium. Numquam
enim aquae baptismi purgare peccata credentium potuissent,
nisi tactu dominici corporis sanctificatae
fuissent. Ille ergo baptizatus est, ut nos lavaremur
a peccatis. Ille tinctus est in aqua, ut nos a delictorum
sordibus purgaremur. Ille lavacrum regenerationibus
accepit, ut nos ex aqua et Spiritu sancto
renasceremur, sicut ipse alio 15 in loco ait: Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit
in regnum coelorum [(Joan. III, 5)]
.
II.
Baptismum ergo Christi ablutio est delictorum
nostrorum, et renovatio est vitae salutaris. Audi hoc
ipsum Apostolum demonstrantem, cum dicit: Quotquot
enim in Christo baptizati estis, Christum induistis [(Gal. III, 27)]
.
Et addidit: Consepulti ergo illi estis
per baptismum in mortem: ut quemadmodum Christus
surrexit a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis [(Rom. VI, 4)]
.
Per baptismum itaque peccato morimur,
sed Christo convivimus: vitae pristinae sepelimur,
sed novae vitae resurgimus: vetusti hominis
errore exuimur, sed novi hominis indumenta suscipimus.
Implevit ergo Dominus etiam in baptismo
omnem justitiam, quia ad hoc baptizari voluit, ut
baptizaremur; ad hoc lavacrum regenerationis accepit,
ut renasceremur in vita.
III.
Et baptizavit quidem Joannes Dominum ac
Salvatorem nostrum, sed potius ille baptizatus a
Christo est: quia ille aquas sanctificavit, hic aquis
sanctificatus est; ille gratiam donavit, hic accepit;
hic peccata deposuit, ille remisit; quia hic homo,