PL 20, col. 330
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
ille Deus: Dei enim est peccata dimittere, ut scriptum
est: Quis potest peccata dimittere, nisi solus
Deus [(Luc. V, 21)]
? Et ideo ait Joannes ad Christum: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me?
Joannes
enim baptismo egebat, quia sine peccato esse non
poterat: 16 verum Christus baptismo egere non poterat,
quia peccata non fecerat. Unde in baptismo
illo Dominus ac Salvator noster, primum Joannis,
dehinc totius mundi peccata purgavit. Et ideo ait: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam.
Cujus baptismi gratia dudum mystice praeostensa
est, cum populus per fluvium Jordanis in
terram promissionis inductus est. Sicut ergo tunc
populo, ad terram promissionis eunti, per Jordanem
via fuit, Domino praecedente: ita nunc, per easdem
aquas fluvii Jordanis, primum iter viae coelestis apertum
est, per quod ad beatam illam terram promissionis,
id est, promissionem regni coelestis deducimur.
Illis Jesus filius Nave in Jordane dux fuit: nobis
vero Jesus Christus Dominus per baptismum dux
exstitit salutis aeternae; unigenitus Dei Filius, qui est
benedictus in saecula saeculorum. Amen.
TRACTATUS II. In caput III Evangelii S. Matthaei.
I.
Dehinc sequitur: Et baptizatus Jesus, confestim
ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli: et vidit
Spiritum Dei descendentem quasi columbam. Et ecce
vox de coelo dicens: Hic est Filius meus dilectus, in
quo mihi bene complacui [(Matth. III, 16, 17)]
. Ut in
Domini corporea nativitate, ita quoque in baptismo
ejus, omni admiratione digna et majestati ejus congrua
paruerunt. Coeli igitur, de aquis ascendente Domino
post baptismum, patuerunt: 17 sanctus Spiritus
in habitu columbae, specie corporali descendit,
testimonium Patris supra Filium deferens: vox etiam
Patris statim de coelis auditur, dicentis: Hic est Filius
meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Cujus
sacrae vocis auditum super aquas. David quoque ante
praenuntiaverat, dicendo: Vox Domini super aquas,
Deus majestatis intonuit [(Psal. XXVIII, 3)]
. In hoc utique,
in quo vox paternae majestatis, testimonium
Filio perhibens, quasi quoddam tonitru sonuit.
II.
Quis igitur hic contra fidem haereticis locus
est? Quae in hac Patris professione blasphemandi
occasio relicta est, cum etiam expressa proprietate
verborum sacramentum sit perfectae Trinitatis
ostensum? In mysterio enim baptismi, et Filius
manens videtur in corpore, et Spiritus sanctus in
specie columbae descendit, et vox Patris de coelis
auditur, ut Trinitatis unitas declaretur; quia nec
Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu
sancto cognosci. Vide igitur quale Patris de