PL 20, col. 331

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

Filio 18 testimonium sit, dicentis: Hic est Filius
meus. Suus utique, non per adoptionem gratiae, neque
per religionem creaturae, ut haeretici volunt,
sed sui proprietate generis et veritate naturae. Multi
enim sanctorum filii Dei dicuntur, et sunt: sed
hic sine comparatione unus Deo Patri Filius unigenitus,
et verus, et proprius, non aliunde, quam de
Patre natus. Quia tam verus Pater, Pater est, quam
verus et Deus est: sicuti etiam tam verus Filius,
Filius est, quam verus et Dominus est. Perfecta
ergo fides est Trinitatis ostensa; cum et Pater Christum
Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse
testatur; et Spiritus sanctus, id est Paracletus, in
tanto fidei sacramento Patri Filioque conjungitur:
ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum

sanctum crederemus: tres personas, sed
unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam.
Haec transitorie de Trinitatis mysterio dicta sunt. 19
III.
Verum quia omnia quae pro nobis Dominus
egit, in sacramentum salutis nostrae ostensa
cognoscimus: in eo quod baptizato Domino coeli
aperti sunt, idem monstratur, quia renatis in baptismo
coelorum regna paterent, quae nobis Filius
Dei, in corpore ad coelum ascendens, primus aperuit.
Unde et statim in eo, quod sanctus Spiritus in
specie columbae descendit, et vox Patris de coelis
auditur, dicentis: Hic est Filius meus; in hoc coeleste
mysterium, et salutis nostrae ordo revelatur; quia
per salutare baptismum aquae, essemus et filii Dei
futuri, et donis sancti Spiritus munerandi: per quem

est Patri, et Filio laus et gloria in saecula saeculorum.
Amen.
TRACTATUS III. In caput V Evangelii S. Matthaei.
I.
Videns autem, inquit, turbas Jesus, ascendit in
montem: et, sedente eo, accesserunt ad eum discipuli
ejus, et aperiens os suum, docebat eos dicens: Beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth. V, 1, 2)]
,
et caetera quae sequuntur. De
terrenis et humilibus ad alta et excelsa discipulos
suos Dominus ducturus, montem conscendit: et
quidem Oliveti, ut per ipsius vocabuli significationem,
divinae misericordiae suae munus ostenderet.
Ascendit igitur Dominus in montem, ut discipulis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.