PL 20, col. 333
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
esse pauperes voluerunt. Hi tales, pauperes quidem
saeculo videntur, sed Deo divites sunt, egentes saeculo,
sed Christo locupletes. Cujus beatae paupertatis
exemplum nobis primi in se Apostoli praebuerunt:
qui contempta omni facultate, statim secuti
Domini vocem, ipsius esse discipuli meruerunt.
Hos tales pauperes etiam Apostolorum temporibus
invenimus, qui primi credentes, universis rebus
suis possessionibusque distractis, sub hac devota
paupertate Domini divitias quaesierunt. Unde et
Apostolus in tali paupertate divitias inesse coelestes
ostendit, dicens: Tamquam nihil habentes, et 22
omnia possidentes [(I Cor. VI, 10)]
. Inde denique
Petrus, cum ascendens in templum a claudo eleemosynam
peteretur, ait: Argentum et aurum non est
mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Domini
nostri Jesu Christi surge et ambula [(Act. III, 6)]
.
O vero beata paupertas, quae cum nihil de mundi
facultate habeat, tantum de coelo largitur! Non dat
quidem argentum vel aurum, sed quod plus est divitiis
omnibus, reddit corporis sanitatem. Imaginem
Caesaris in nummo, quam daret, non habuit; sed
Christi imaginem in homine reformavit. De hujusmodi
pauperibus in praesenti loco Dominus loquitur,
de quibus et David multis locis testatur dicendo: Edent pauperes, et saturabuntur, et vivet cor
eorum in saeculum saeculi
[(Psal. XXI, 7)]
. Et iterum: Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum
[(Psal. LXXI, 4)]
.
Iste pauper clamavit, et Dominus
exaudivit eum [(Psal. XXXIII, 7)]
. Talium ergo
pauperum Dominus docet esse regnum coelorum,
qui se causa religionis ac fidei saeculo pauperaverunt,
ut locupletem sanctum Spiritum possiderent.
Vel certe beatos pauperes dicit, qui nulla superbia
diaboli inflantur, nulla ambitione saeculi extolluntur,
sed humilitatem spiritus cum fidei devotione
custodiunt. Unde dicitur a David in Psalmo: Sacrificium
Deo spiritus contribulatus: cor contritum et
humiliatum Deus non spernit [(Psal. L, 19)]
. Tales
ergo pauperes spiritu beati sunt apud Deum.
III.
Deinde ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi 23 consolabuntur.
Sicut de pauperibus superius, ita et
hic de lugentibus loquitur: non eos beatos appellans,
qui aut dilectae alicujus conjugis orbitatem, aut
amissionem charorum pignorum filiorumque graviter
lugent; sed eos potius beatos esse significat, qui
aut propria commissa peccata jugi lacrymarum fletu
expiare contendunt, aut qui pro legis affectu iniquitatem
saeculi ac peccantium delicta lugere non desinunt.
His ergo tam sancte lugentibus non immerito
a Domino consolatio exsultationis aeternae promittitur.
Eam denique David sanctus exspectans, etiam
stratum suum jugi lacrymarum fletu rigavit dicendo: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis
meis stratum meum rigabo
[(Psal. VI, 7)]
. Et iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum
dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus
[(Psal. XLI, 4)]
?
Et iterum: Quia cinerem sicut panem manducabam,
et potum meum cum fletu temperabam [(Psal. CI, 10)]