PL 20, col. 334
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
Et iterum: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum
dabis in lacrymis in mensura [(Psal. LXXIX, 6)]
. Vis
autem scire pium luctum sanctorum? Audi dictum
de Samuele propheta, quia usque ad diem mortis
ejus luxerit regem Saulem [(I Reg. XV, 35)] . Hieremias
quoque cum populi peccata defleret, ita ait: Ut flumina
aquarum transierunt oculi mei, super contritione
plebis meae [(Thren. III, 48)]
. Et iterum: Quis dabit
capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum,
et plorabo hanc plebem die ac nocte [(Jerem. IX, 1)]
?
Daniel etiam gravi luctu pro populi peccatis afficitur,
secundum quod ipse testatur dicens: Et eram,
inquit, 24 lugens tribus hebdomadis dierum, panem
non manducans, et vinum non bibens [(Dan. X, 3)]
.
Sanctus quoque Apostolus quosdam Corinthiorum
luctu simili deflet, dicendo: Et veniam ad vos, ut
lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt
poenitentiam in immunditia quam gesserunt, et
fornicatione [(II Cor. XII, 21)]
. Hujusmodi ergo luctum
Dominus perpetui gaudii consolatione compensat,
secundum quod Isaias retulit, dicens: Date his qui
lugent Sion, gloriam pro cinere: unctionem laetitiae
lugentibus: pro spiritu maestitiae amictum gloriae [(Isai.
LXI, 3)]
. David ait: Convertisti planctum meum in gaudium
mihi, disrupisti saccum meum, et praecinxisti me
laetitia [(Psal. XXIX, 12)]
.
IV.
Deinde ait: Beati mites, quoniam ipsi haereditate
possidebunt terram. Diversae sunt gratiae promissionum
divinarum, quia diversi gradus meritorum.
Ait ergo: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Mites sunt homines mansueti, humiles et modesti,
in fide simplices, et ad omnem injuriam patientes,
qui praeceptis evangelicis instituti, Dominicae
mansuetudinis imitantur exemplum, qui ait in Evangelio: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde
[(Matth. XI, 19)]
.
Denique Moyses jam dudum idcirco
maximam gratiam apud Deum habuit, quia mitis
erat. Hoc enim de eo scriptum est: Et erat Moyses
mansuetus prae omnibus qui erant super terram [(Num.
XII, 3)]
. Unde David in Psalmo ait: Memento, Domine,
David et omnis mansuetudinis ejus [(Psal. CXXXI, 2)]
.
Hujusmodi ergo mites beatos ostendit, 25 quibus
non in praesenti vita, sed in futura possessionem
terrae illius felicis repromisit, de qua dictum legimus
in Psalmo: Mansueti autem possidebunt terram,
et delectabuntur in multitudine pacis [(Psal. XXXVIII, 11)]
.
Et iterum: Qui exspectant Dominum, ipsi haereditate
possidebunt terram [(Psal. LXVIII, 36)]
. De qua et per
Salomonem Spiritus sanctus testatur dicens: Quoniam
recti habitabunt in terra, et sancti habitabunt in
ea [(Prov. XI, 21)]
. Hos ergo mites Dominus beatos
ostendit, qui lenitatem mansuetudinis Dominicae sequentes,
beatae illius terrae haereditate perpetua possessione
fruentur. Maxime tamen de terra nostri
corporis loquitur, in qua sancti transfigurati in gloriam,
secundum Apostolum, aeterna felicitate regnabunt.
V.
Deinde ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,
quoniam ipsi saturabuntur. Non facili desiderio,