PL 20, col. 335

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

nec levi cupiditatis ardore expetendam a nobis esse
justitiam docuit. Siquidem hos beatos esse significat,
qui ad eam consequendam, esuriendi ac sitiendi
modo, interni desiderii cupiditatibus inardescunt:
quia si eam unusquisque nostrum esuriens ac sitiens
desiderio concupiscat, non potest aliud semper,
quam justitiam cogitare, justitiam quaerere: quia
esuriens ac sitiens, necesse est, id quod sitit atque
esurit, concupiscat. Merito igitur his taliter esurientibus
ac sitientibus eum, qui panis coelestis ac fons
aquae vivae est, satietatem refectionis illius perpetuae
repromittit, dicendo: 26 Beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Illam utique
justitiam fidei, quae Dei et Christi est, de qua
et Apostolus retulit: Justitia autem Dei per fidem

Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in
eum [(Rom. III, 20)]
. Vel certe ipsum Dominum ac
Salvatorem nostrum, qui nobis secundum Apostolum: Et justitia, et sanctificatio, et redemptio factus
est
[(I Cor. I, 30)]
; cujus desiderio, velut cibi ac potus
modo, beati semper exaestuant, secundum quod
ipse Dominus per Salomonem testatur, dicens ex
persona Sapientiae: Qui me manducant, adhuc esurient:
et qui me bibunt, adhuc sitient [(Eccli. XXIV, 29)]
. Hanc ergo justitiam etiam nos semper esurire
ac sitire debemus, ut saturari cibo refectionis perpetuae
mereamur. Bene autem cum additamento
dictum est in loco praesenti: Beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur: quia qui
non justitiam, sed injustitiam esuriunt, scilicet qui

aurum, et argentum desiderant, qui divitias vel honores
saeculi concupiscunt, et qui numquam terrenis
opibus vel carnis desideriis satiantur; ii tales, non
beati, sed infelices sunt; quia eis, non spes promissae
gloriae, sed damnationis poena debetur.
VI.
Deinde ait: Beati misericordes, quoniam ipsis
miserebitur Deus. Plurimis quidem testimoniis, tam
in veteri Testamento quam etiam in novo, ad faciendam
misericordiam a Domino provocamur: sed
ad compendium fidei arbitramur 27 satis superque
sufficere id, quod in praesenti loco ipse Dominus
propria voce depromit, dicendo: Beati misericordes,
quoniam ipsis miserebitur Deus. Dominus misericordiarum
misericordes dicit esse beatos, ostendens
unumquemque misericordiam Dei promereri non

posse nisi et ipse misericors fuerit. Unde et alio
loco ait: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester
qui est in coelis, misericors est [(Luc. VI, 36)]
.
Deinde ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt. Hos mundo corde esse significat, qui, deposita
sorde peccati, ab omni se carnis inquinamento
purgaverint, et per opera fidei atque justitiae
Deo placuerint, secundum quod David in Psalmo
testatur dicens: Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus
et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam [(Psal. XXIII, 3, 4)]
.
Merito et David sciens Deum
nonnisi mundo corde posse videri, ita in Psalmo
precatur dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.