PL 20, col. 336
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
spiritum rectum innova in visceribus meis [(Psal. L, 12)]
.
Hujusmodi ergo mundo corde Dominus beatos esse
ostendit, qui pura mente et integra conscientia sub
fide Domini viventes, Deum gloriae in futuro coelesti
Regno conspicere merebuntur: Non jam per
speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem, ut Apostolus
retulit [(I Cor. XIII, 12)] . Modo enim licet oculis
fidei Deum contemplemur, claritatem tamen ejus
prae infirmitate carnis videre non possumus: tunc
autem videbimus eum, accepta 28 immortalitate
in coelestem gloriam transformati, cum immortalem
Deum immortalibus oculis conspicere coeperimus:
et tunc vere implebitur in nobis illud, quod
scriptum est: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate
Domini virtutum [(Psal. XLVII, 9)]
. Non immerito
idem David cum futuri temporis gloriam ostenderet
in qua sancti cum Deo habitabunt, ita retulit: Attamen justi confitebuntur tibi, et habitabunt recti
cum facie tua
[(Psal. CXXXIX, 14)]
.
VII.
Deinde ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur. Pacifici sunt, qui a dissensionis et discordiae
scandalo separati, dilectionem charitatis
fraternae, et pacem Ecclesiae sub catholicae fidei
unitate custodiunt: quam pacem tuendam discipulis
suis Dominus in Evangelio peculiariter commendat,
dicendo: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis [(Joan. XIV, 27)]
.
Quam pacem Dominum Ecclesiae
suae daturum David ante testatus est, dicens: Audiam
quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam
loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos,
et in eos qui convertuntur ad ipsum [(Psal. LXXXIV, 9)]
.
De qua pace custodienda et Apostolus commonet,
dicens: In omnibus servantes unitatem spiritus cum
vinculo pacis [(Ephes. IV, 3)]
. Et iterum: Pax Dei
quae superat omnem intellectum, custodiat corda vestra
et corpora vestra a malo [(Philipp. IV, 7)]
. Nihil enim
tam necessarium servis Dei, tam salutare Ecclesiae,
quam charitatem servare, quam pacem diligere,
sine qua Deum videri non posse, ad Hebraeos Apostolus 29
docet, dicendo: Ante omnia diligite pacem,
sine qua nullus nostrum Deum videre poterit [(Hebr. XII, 14)]
.
Unde omni studio ac devotione pacem
Ecclesiae servare nos convenit, et eos qui a
pace dissentiunt, ad Ecclesiae charitatem, quantum
in nobis est, pacis ac fidei studio revocare, exemplo
Prophetae qui ait: Cum his qui oderunt pacem, eram
pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis [(Psal. CXIX, 7)]
.
Merito et in Evangelio in exsultatione
angelorum nativitatem Domini nuntiantium,
haec vox sancta reperitur: Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. II, 14)]
.
De qua pace et David retulit: Pax, inquit, multa est
diligentibus te, et non est illis scandalum [(Psal. CXVIII,
165)]
. Et Isaias similiter: Et ponam in multa pace
filios tuos, et in aequitate aedificaberis [(Isai. LIV, 13)]
.
Si enim ad hoc Filius Dei carnem suscipere et pati
dignatus est, ut pacificaret nos Deo per sanguinem
crucis suae [(Coloss. I, 20)] ; utique, secundum quod
Apostolus retulit, per omnia pacifici esse debemus,