PL 20, col. 337

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

ut vere ipsum Deum pacis in nobis habere mereamur [(Rom. XV, 33)] :
hoc enim scriptum est: Factus est
in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion [(Psal. LXXV,
3)]
. Et sic vere non solum filii Dei erimus, sed et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi.
Hoc enim Apostolus
retulit: Si filii, inquit, Dei, et haeredes Dei,
cohaeredes autem Christi [(Rom. VIII, 17)]
.
VIII.
Deinde ait: Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Non immerito esuriendam ac sitiendam 30
justitiam Dominus superius memoravit: cujus desiderio
in tantum sitire nos decet, ut propter eam et
persecutionem mundi, et poenas corporis, et ipsam
mortem contemnere debeamus. In qua significatione
martyres maxime declarantur, qui propter justitiam,

fidem et nomen Christi persecutiones in saeculo
sustinent, quibus spes magna promittitur, id est
possessio regni coelorum. Cujus beatitudinis Apostoli
principes exstiterunt, et omnes justi qui propter
justitiam legis diversis persecutionibus afflicti, merito
fidei suae ad regna coelestia pervenerunt.
IX.
Deinde ait: Beati eritis cum vos persecuti fuerint
homines, et exprobrabunt, et dicent omne malum
contra vos. Gaudete in illa die et exsultate: dico enim
vobis, quia merces vestra multa est in coelis: sic enim
faciebant et Prophetis patres eorum. Omnia quae tempore
persecutionis propter nomen Christi adversus
justos persecutorum excogitare potest infanda perfidia,
vel diversa opprobria ingerere, vel corpori
poenas inferre; non solum patienter ferre debemus,

sed etiam cum gaudio exsultationis accipere,
propter futuram gloriam. Hoc enim ait: Gaudete in
illa die et exsultate: dico vobis, quia merces vestra multa
est in coelis. Quam gloriosa est persecutionis hujus
tolerantia, cujus mercedem Dominus repositam
esse dicit in coelis! Et idcirco propositae gloriae
praemium considerantes, ad omnem tolerantiam 31
passionis devota fide parati esse debemus: ut
consortes gloriae Prophetarum atque Apostolorum
effici mereamur, per Christum Dominum nostrum,
qui est benedictus in saecula.
TRACTATUS IV. In caput V Evangelii S. Matthaei.
I.
Deinde ait: Vos estis sal terrae; sed si sal tarrae

infatuatum fuerit, ad nihilum valet, nisi ut projiciatur
foras, et conculcetur ab hominibus [(Matth. V, 13)]
.
Dominus Apostolos suos sal terrae cognominat. Et
videamus quid sub hujus vocabuli comparatione de
Apostolis suis Dominus velit intelligi. Quod ut plenius
possimus advertere, primum sollicite requirendum
est, quid hoc sal sit, et cujus terrae, et in
quam deinde rem utilitatemque proficiat. Jam etiam
salis ipsius naturam usumque tractare debemus, ut
his cognitis, dominici dicti virtutem spiritali intelligentia
facilius assequamur. Natura igitur salis per
aquam, per calorem solis, per flatum venti constat;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.