PL 20, col. 338
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
et ex eo quod fuit, in aliam speciem generatur.
Sic et Apostoli atque omnes credentes, per
aquam baptismi, per fidem Christi (qui in comparatione
sol justitiae dictus est) et per inspirationem
sancti Spiritus Deo renati, ex terrena in coelestem
nativitatem transierunt. Unde non immerito sancti
Apostoli sal terrae a Domino nuncupantur. Et cujus
terrae? promptum est noscere: id est terrae corporis 32
nostri, quam dudum insipientem ac sensu vanitatis
insulsam, evangelicae praedicationis sapientia
salierunt. Ipsi enim sal terrae nostrae facti sunt,
quia per ipsos et verba sapientiae accepimus, et per
coelestem nativitatem in spiritalem sumus demutati
naturam. Sicut igitur sal hoc, id est sal terrae, indiscrete
omnibus opus est, id est regibus ac potentibus,
divitibus et pauperibus, servis ac dominis; sic
et coelestis sapientiae verbum, quod per Apostolos praedicatum
est, necessarium est cunctis ad vitam: Omnes
enim, secundum Apostolum, egent gratia Dei [(Rom.
III, 23)]
. Quia sicut praesentem hanc vitam non sine
salis usu habemus: ita quoque illam vitam aeternam,
sine dono sapientiae divinae adipisci non possumus.
II.
Sed quia de natura vel gratia salis secundum
intelligentiam spiritualem jam superius dictum est,
nunc quoque de ipsa salis virtute tractemus. Vos
ergo, inquit, estis sal terrae. Itaque sicut sal, cum
operatur in carne qualibet, corruptelam non admittit,
foetores aufert, sordes expurgat, vermes non sinit
generari: ita et coelestis gratia ac fides quae per
Apostolos data est, simili exemplo in nobis operatur.
Aufert enim carnalis concupiscentiae corruptelam,
peccatorum sordes expurgat, odorem
malae conversationis excludit, vermes delictorum
non sinit generari, id est de corpore libidinosas
et mortiferas voluptates exsurgere: conservans
corpora nostra etiam ab illo immortali verme, 33
qui indefessa poena peccatores excruciat, de quo
scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis
eorum non exstinguetur [(Marc. IX, 43, 45, 47, ex Isai.
LXVI, 24)]
. Et sicuti sales a foris quidem apponuntur,
intrinsecus vero operantur per virtutem naturae suae,
ita et coelestis gratia exteriora hominis atque interiora
perpenetrat, et totum hominem integrum a
peccato incorruptumque conservat. Hos autem Deo
dignos esse, qui sale coelestis sapientiae condiuntur
[(Levit. II, 13)] ,
etiam dudum praecedente figura legis
ostensum est, quia omne sacrificium offerendum Deo
sale saliebatur. Quod ipsum Evangelista commemoravit
dicendo: Omne, inquit, sacrificium sale salietur [(Marc. IX, 48)]
:
ostendens eum hominem dignum
vere sacrificium Deo fieri, qui coelestis sapientiae
virtute esset infusus. Unde non immerito cum per
Ezechielem prophetam Dominus Jerusalem, immo
potius Synagogam, increparet, inter caetera ait: Aqua non est lota, neque sale salita
[(Ezech. XVI, 4)]
;
praenuntians, quia neque gratiam baptismi salutaris
ad abluenda peccata sua acceptura erat, neque fidem