PL 20, col. 339
Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
coelestis sapientiae susceptura. Si quis itaque hoc coelesti
sale usus fuerit, condietur; qui autem noluerit,
infatuabitur. Non immerito et Apostolus [(Coloss. IV,
6)] , sermonem nostrum semper gratiae sale conditum
esse debere commonuit.
III.
Adhuc hujus salis gratiam ac virtutem etiam in
libris Regnorum invenimus praeostensam [(IV Reg. II)] .
Cum in Jericho essent aquae malignae quae steriles
faciebant, petitus est sanctus Elisaeus 34 propheta, ut
iisdem aquis remedium salutare praeberet. Tunc sanctus
Elisaeus, coelestis mysterii non ignarus, dixit afferri
sibi vas fictile, et mitti in eo salem. Et venit, et
misit salem ad exitus aquarum; et sic sanata sterilis
natura aquarum, in fecunditatem mutata est: quod in
sacramentum futurae veritatis gestum, manifesta ratione
cognoscimus. Nam per aquas gentes significari
evidenter Apocalypsis retulit dicendo: Aquae quas vidisti,
populi, et gentes, et turbae, et nationes sunt [(Apoc. XVII, 15)]
.
Quae aliter sanari, vel remedium
salutare accipere non poterant: nisi sal in vas fictile
mitteretur, id est Dei sapientia humanum corpus acciperet.
Quae postquam ad exitus aquarum, id est ad
exitum mortis humanae, salutis nostrae causa pervenit:
tunc omnium credentium natura quae a fructu
seminis sterilis erat, in fidei ac justitiae fecunditatem
mutata est. Unde non immerito Dominus Apostolos
suos sal terrae appellat, quos divina ex se, et coelesti
sapientia replevit. Sic autem eos sal terrae esse testatus
est, sicut et lucem mundi [(Joan. VIII, 12)] . Nam
cum ipse lucem mundi se esse professus sit, tamen
etiam discipulos suos hoc nomine voluit nuncupare,
non auferens sibi quod suum est lumen, sed largiens:
quia lumen verum et aeternum quod suum est,
sine aliquo detrimento propriae naturae largitur. Scimus
sane nonnullos sales de terra generari: sed et
haec similitudo congruit Apostolorum personae. Quia
quamvis nati de terra humani corporis viderentur,
aliud 35 tamen per fidem Christi esse jam coeperant:
ut non jam terra, sed sal terrae haberentur; quia de
carnalibus facti sunt spiritales, idonei qui fide possent
condire insulsa corda credentium.
IV.
Vos ergo, inquit, estis sal terrae: si autem sal
infatuatum fuerit, in quo condietur? ad nihilum valet,
nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Infatuari autem eos ostendit, qui cum semel per fidem
et sapientiam coelestem eruditi, fideles ac stabiles
debeant permanere; relicta fide et sapientia
divina, aut in haeresim ruunt, aut ad stultitiam gentilium
redeunt. Et idcirco ait: Si autem sal infatuatum
fuerit, in quo condietur? Quia infatuati fraude diaboli
hujusmodi homines, amissa fidei gratia, evanescunt.
Qui cum potuissent etiam alios non credentes, adhuc
a fide alienos, divinae praedicationis verbo condire,
etiam sibi inutiles exstiterunt. Denique Judas Iscariotes
de hujusmodi salibus fuerat: sed postea quam
divinam sapientiam reprobavit, et de Apostolo apostata
factus est: non solum aliis prodesse non potuit,