PL 20, col. 340

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

sed et sibi miser et inutilis factus est. Et ideo
addidit Dominus dicens: Ad nihilum valet, nisi ut projiciatur
foras, et conculcetur ab hominibus: quia hujusmodi,
jam non fideles ac domestici; sed projecti
ab Ecclesia, ut extranei et fidei hostes habendi sunt.
Unde et Judas de domestico fidei, inimicus factus
est veritatis. 36 Projecti itaque hujusmodi extra
Ecclesiam, necesse est ut diversis vitiis carnis et variis
voluptatibus saeculi conculcentur: et hoc est
quod ait: ad nihilum valet, nisi ut projiciatur foras,
et conculcetur ab hominibus. Quid sit autem conculcari
ab hominibus, etiam Salomon in libro suo retulit,
cum de muliere meretrice loqueretur: Mulier,
inquit, fornicaria, quasi stercus in via ab hominibus
praetereuntibus conculcatur [(Eccli. IX, 10)]
. Quia igitur

conditi jam sale apostolico sumus, in tali ac tanto
condimento gratiae spiritualis permanere debemus,
ut ipsi quoque sal terrae nuncupari a Christo Domino
nostro mereamur, qui est benedictus in saecula,
Amen.
TRACTATUS V. In caput V Evangelii S. Matthaei.
I.
DEINDE ait: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt
lucernam ut ponant eam sub modio, sed super candelabrum,
ut luceat omnibus qui in domo sunt [(Matth. V,
14, 15)]
. Sal terrae Dominus discipulos suos appellavit:
quia infatuata a diabolo corda humani generis,
per coelestem sapientiam condierunt. Nunc quoque

lumen mundi eos nuncupat, quia a se ipso qui verum
et aeternum lumen est, illuminati; ipsi quoque
lumen facti sunt tenebrarum. Nam quia ipse sol justitiae
est; non immerito etiam 37 discipulos suos lumen
mundi cognominat; quia per ipsos, quasi per
quosdam micantes radios, universo orbi cognitionis
suae lumen infudit: fugaverunt enim a cordibus hominum
tenebras erroris, luce veritatis ostensa. Per
ipsos namque illuminati etiam nos, ex tenebris lumen
sumus effecti, dicente Apostolo: Eratis enim
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: sicut
filii lucis ambulate [(Ephes. V, 8, 9)]
. Et iterum: Non
estis filii noctis neque tenebrarum, sed estis filii luminis
et filii diei [(I Thess. V, 5)]
. Merito et sanctus Joannes
in Epistola sua testatus est, dicens: Deus lux est
[(I Joan. I, 3)] ,
et qui manet in Deo, in lumine est,
sicut et ipse est in lumine. Unde quia tenebris erroris
liberatos nos esse gaudemus, semper quasi filii
lucis in lumine ambulare debemus.
II.
Et addidit: Non potest, inquit, civitas abscondi
supra montem posita [(Matth. V, 14)]
. Civitatem hic
Ecclesiam significat, de qua multis locis divinae
Scripturae testantur, et de qua David maxime loquitur,
dicens: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [(Psal. LXXXVI, 3)]
.
Et iterum: Fluminis impetus laetificat
civitatem Dei [(Psal. XLV, 5)]
. Et iterum: Sicut
audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.