PL 20, col. 341

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum [(Psal. XLVII, 9)]
.
Et ut manifeste se de hac civitate
loqui Spiritus sanctus ostenderet, etiam montis ipsius
fecit mentionem, dicendo: In civitate Dei nostri,
in monte sancto ejus. De qua per Isaiam Dominus
loquitur, dicens: 38 Ecce ego praeparabo tibi carbunculum
lapidem, et fundamenta tua sapphyrum, et
propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapidem
crystallum, et circuitum tuum lapides electos, et omnes
filios tuos docibiles Dei [(Isai. LIV, 11, 12, sec.
LXX)]
. Et multa similia quae praetermisimus, ne
taedium legentibus faceremus; maxime cum haec
quae dicta sunt, ad probationem civitatis hujus satis
abundeque sufficiant. Civitatem ergo supra montem
positam, Ecclesiam ostendit, supra fidem Domini ac

Salvatoris nostri in coelesti gloria constitutam; quae
actu spiritali omnem humiditatem terrenae infirmitatis
excedens, universo mundo conspicua facta
est gloriosa; quae jam non per annuntiationem legis
obumbratur, sed per evangelicam doctrinam aperta
praedicatione conspicitur.
III.
Et addidit: Neque enim accendunt lucernam,
et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut
luceat omnibus qui in domo sunt [(Matth. V, 15)]
. Videamus
itaque et hujus dicti Dominici rationem.
Scimus lucernam ad hoc accendi, ut non modio aut
aliquo operimento tegatur; quod si fiat, usus ejus
nulli rei proderit: sed ideo accenditur in candelabro,
ut in edito loco posita caecitatem obscurae noctis
abjiciat, et lucis suae usum in domo constitutis impertiat.

Quod ideo Dominus commemorat, quo sciremus,
et nos idcirco gratia fidei accensos, et 39
luce spiritus illuminatos, ut et ipsi per opera fidei
atque justitiae velut lucerna spiritualiter luceremus;
et hos qui in tenebris erroris sunt positi, ignorantiae
nocte depulsa, veritatis ipsius lumine illustraremus.
Unde Apostolus ait: Inter quos lucetis sicut
luminaria in hoc mundo, verba vitae continentes [(Philipp.
II, 15, 16)]
. Quod si non faciamus, videbimur
tam necessarii luminis utilitatem, ad damnum tam
nostrum quam aliorum, infidelitate nostra velut
quodam velamine obtegere et obumbrare. Quapropter
et illum qui talentum ad lucrum coelestis
negotiationis acceptum abscondere magis voluit
quam ad mensam nummulariis dare, debitam poenam

incurrisse scimus et legimus [(Matth. XXV,
28, 30)] .
IV.
Et idcirco lucerna illa spiritualis, quae ad usum
salutis nostrae accensa est, semper lucere debet in
nobis. Habemus enim lucernam coelestis mandati, et
gratiae spiritalis, de qua David retulit: Mandatum
tuum lucerna pedibus meis, et lux semitis meis [(Psal.
CXVIII, 105)]
. De qua et Salomon ait: Quoniam lucerna
est praeceptum legis [(Prov. VI, 23)]
. De qua per
Sophoniam quoque prophetam Dominus testatur: Et scrutabor Jerusalem cum lucerna
[(Soph. I, 12)]
. In

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.