PL 20, col. 342

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

hac enim lucerna inextinguibile legis ac gratiae suae
lumen ostendit, quod non aliquo caecae mentis velamine
operiendum est vel obscurandum, ut Judaei vel
haeretici faciunt, qui perspicuam lucem praedicationis
divinae pravis interpretationibus obtegere et occultare
nituntur, pro fide perfidiam 40 praedicando,
et lumen veritatis erroris tenebris obvelando. Unde
lucerna haec legis ac fidei non occultanda nobis est,
sed ad salutem multorum semper in Ecclesia, velut
in candelabro, constituenda; ut veritatis ipsius luce
et nos fruamur, et omnes credentes illuminentur.
Ad cujus luminis contemplationem etiam, per Isaiam
nos sanctus Spiritus adhortatur dicendo: Venite,
ambulemus in luce Domini. Dimisit enim populum
suum domus Israel [(Isai. II, 5, 6, sec. LXX)]
. De qua

luce et beatus Petrus in Epistola sua testatus est,
dicens: Qui eripuit nos de tenebris, et advocavit nos in
admirabilem lucem [(I Petr. II, 9)]
. Unde et Zacharias
propheta, ut spiritalis hujus luminis et coelestis candelabri
quod in figura Ecclesiae ostensum est, manifestaret
mysteria, inter caetera quae ei pro merito
prophetiae monstrata sunt, etiam candelabrum aureum
cum lampadibus suis se vidisse testatus est [(Zach. IV, 2)] .
Nam et in tabernaculo testimonii ad
futurae veritatis exemplum candelabrum cum lucernis
indefesso lumine populo lucebat [(Exod. XL)] .
Cujus rei ratio Judaeis quidem occulta est, sicuti et
omnia sacramenta legis, sed nobis jam manifesta.
Scimus enim in candelabro illo typum veri et aeterni
luminis ostensum: id est Spiritus sancti, qui per

multiformem gratiam omne Ecclesiae corpus semper
illuminat. Unde et Dominus in Evangelio, inter caetera,
discipulos suos ut lucernas in manibus ardentes
habeant adhortatur, dicendo: Sint lumbi vestri praecincti,
et lucernae ardentes [(Luc. XII, 15)]
. Quod utique 41
Dominum praecepisse, non corporali sensu, sed
ratione spiritali, intelligendum est. Nam quia in lucerna
mandatum Dei, sive lumen legis significatur;
idcirco lucernam in manibus portare jubemur, ut
illuminati gratia Spiritus sancti, operibus justitiae ac
fidei luceamus, secundum quod Salomon retulit: Viae,
inquit, justorum, similiter ut lux fulgebunt; procedunt
enim et illuminant, donec corrigat dies [(Prov.
IV, 18; sec. LXX)]
.
V.
Merito ergo, cum in praesenti loco Dominus

lucernae mentionem fecisset, dicendo: Neque accendunt
lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt,
addidit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus,
ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem
vestrum qui in coelis est [(Matth. V, 16)]
. Magnificatur
enim Deus in nobis apud incredulos et infideles, si
secundum praecepta divina vivamus, si bonis operibus
luceamus. Unde et sanctus Apostolus ait: Magnificate
et portate Deum in corpore vestro [(I Cor. VI,
20)]
. Et beatus Petrus in Epistola sua similiter commonet:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.