PL 20, col. 38
De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
non credis, et merito haereticus denotaris. Et
quamquam immutaveris dictum, quo putatis prohibuisse
Dei Filium nuncupari facturam; sed cum subjungit:
Sicuti aliquid horum quod factum est; ex
aperto ostendis non ob hoc facturam dici noluisse,
quasi non debeat factus intelligi; sed non ita factum
vis, sicut aliquid horum quod factum est, sed tamen
factum. Aliter enim dicis factum, utpote perfectam
creaturam, per quem facta sunt omnia; dummodo
et ipsum factum intelligas, licet non ita ut caetera.
Sed ut ad id revertar, quod dicis in Scripturis divinis ὁμοούσιον
id est, unius substantiae vocabulum
non inveniri; finge hoc interim sic sit, eo quod ubicumque
substantia legitur, res Dei, non Deus accipiatur;
quamquam et aliud quod scriptum non est,
pariter profitearis, id est, Deum ex Deo, lumen ex
lumine: quid ad haec dicis? Aut totum mecum tene,
aut totum omitte. Si enim unius substantiae vocabulum
inde times dicere, quia scriptum non est;
timere identidem debes Deum ex Deo, et lumen ex
lumine profiteri.
Sed ego probo Deum de Deo, lumen de lumine,
et unius substantiae vocabulum in divinis Scripturis
contineri. Cum enim ipse Dei Filius, qui Deus est
in Evangelio suo dicat: Ego de Patre exivi [(Joan.
XVI, 27)]
, jure et merito Deum de Deo profitemur,
quia de Deo Patre Filium Dei Deum verum de Deo
vero natum esse cognoscimus. Sed non eo genere,
ut nos dii sumus appellati [(Ps. LXXXI, 6)] , vel ut
Moyses Pharaonis deus est dictus [(Exod. VII, 1)] : sed
quia verus est Filius, de vero Patre natus est;
vere et confidenter Deus de Deo dicendus, et sic lumen
ex lumine.
Quod scriptum non est, mecum quidem dicis, sed
mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est
de Patre: Deus lux est [(I Joann. I, 5)]
; et de Filio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum
[(Joan. I, 9)]
; et: Lux lucet in tenebris [(Ibid., 5)]
;
id est, Christus in saeculo; et tenebrae
eam non sunt assecutae; ii scilicet homines quorum
cor ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum
verum Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt.
Sed ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi:
qui me secutus fuerit, non ibit in tenebris, sed habebit
lumen vitae [(Joann. VIII, 12)]
. Ergo quia lumen Pater,
et lux Filius, recte lumen de lumine.
Sed lumen ex lumine ita asseris, quasi a Patre
qui verum lumen est, aliud lumen sit factum, quod
de ipsa Patris substantia non sit: sed sicuti aliud
quodlibet lumen, quamquam a Deo sit factum, longe
tamen aliud sit ab eo qui fecerit; et ideo lumen ex
lumine, non de lumine dicis. Cum ergo haec praelocutus
sum, licet mecum non intelligas, tamen quomodocumque
ipsa pronuntias, cum scripta non sint.