PL 20, col. 39

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

An non et unius substantiae vocabulum, quod in
Scripturis non putas contineri, mecum pariter profiteris:
nisi quia illic habuisti quomodo malignos
sensus tuos occulta fraude in utroque contegeres;
ut mecum hoc ipsum sono vocis exprimeres,
sed tamen longe dicti intelligentiam separares?
Sicuti et illi haeretici qui resurrectionem carnis
negant ad decipiendas animas simplicium, vae dicunt
his qui in carne non resurgunt. Sed si discutias
eos cur hoc dixerint, cum scias illos carnis resurrectionem
omnino negare, dicent tibi: Vae utique
illi erit, qui in carne baptizatus non fuerit, ut anima
ipsius dum in corpore est, de morte delictorum
suorum, ut de sepulcro criminum per baptisma, in
eadem resurgat. Solius enim animae per lavacri vitalis

gratiam resurrectionem in carne defendunt;
nam et ipsius carnis salutem excludunt. Et hi per
verisimilem confessionem innocentium mentes occulta
fraude seducunt. Et ut solet lethale poculum
mellis dulcedine temperatum, suavitate fallente, perimere;
sic et hoc malum per blandimentum aurium,
audientium sensus quadam labe contaminans,
contagione vitii adhaerentis inficit.
CAPUT IV. Quo argumento Ariani Deum non esse substantium probare contendant. Ejusdem argumenti dissolutio.
Denique et nunc possent ὁμοούσιον sicuti et caetera
verbo tenus nominare, si haberent quomodo illud ad
aliam intelligentiam scaevo sensu perverterent: sed

cum viderent se in hoc verbo concludi, nullam omnino
mentionem hujus fieri voluerunt; ne aut profitendo
hoc crederent, aut credentes professi viderentur:
subtili ingenio excusantes, quod aut scriptum
non esset, aut Deum in substantia dici non
oportere, ne corporeus crederetur.
Deus etenim, inquiunt, efficit ut sit substantia,
non tamen ut ipse Deus in substantia deputetur;
quippe, aiunt, cum omnis substantia contraria recipiat.
Deus vero qui nihil diversum admittere potest,
substantia dici non debet.
Ignoscerem tibi si hoc simpliciter diceres, si rudis
ad hanc quaestionem accederes, si non ipse esses,
qui semper vel de alia substantia, vel de nullis exstantibus
Dei Filium asserebas: at cum idem ipse

sis, qui hinc saepe convictus, saepe confessus, saepe
negasti, saepius aliter immutando damnatus es: qui
etiam nunc vi, ambitione et potentia exagitans,
turbas omnia; quomodo putas me ignoscere tibi
posse frequentius eadem retractanti? Sed ne videatur
haec perversitas praejudicata magis quam examinata
damnari, breviter tibi de hac oppositione respondeam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.