PL 20, col. 40

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Prohibes itaque in Deo substantiam nominari,
quasi omne quod substantia dicitur, res ipsa unius
generis habeatur. An ignoras aliter coelestia, aliter
terrena constare; sed et in ipsis coelestibus rebus
atque mundanis magnam differentiam interesse?
Aliter enim angeli, aliter singulae Virtutes constitutionum
suarum substantias acceperunt, sicuti Apostolus
ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia
claritas stellarum [(I Cor. XV, 41)]
. Sic et in hoc
mundo, ut diversa genera rerum, ita et diversa corpora
animantium; et omnibus sui cujusque generis
substantia, sicut Apostolus dicit: Non omnis caro
eadem caro [(Ibid., 39)]
.
Si ergo ea quae a Deo facta sunt, diversas qualitates
substantiarum suarum habent; tu putas in

Deo talem esse substantiam, qualem habet aliquid
horum quod factum est, ut possit contraria recipere?
Absit. Quae est enim substantia Dei? Ipsum quod
Deus est simplex, singulare, purum, nulla concretione
permixtum, limpidum, bonum, perfectum, beatum,
integrum, sanctum totum. An tu putas inane
aliquid esse et vacuum, quod est Deus? Hoc enim
dici blasphemia est, ut inane putetur, per quem
cuncta constiterunt, qui omnia Verbo edidit, ratione
composuit, virtute perfecit, cujus nutu et imperio
universa reguntur, cuncta deserviunt.
Et bene de Deo legis scriptum: Ego sum, qui sum [(Exod. III, 14)]
;
et: Qui est, misit me [(Ibid.)]
. Et ipse
Salvator Dominus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut
cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum

Christum [(Joan. XVII, 3)]
. Est ergo in substantia
essentia sua Deus, cujus cognitio vita aeterna est,
qui et tantus est, quantus dici non potest. Qui tunc
digne aestimatur, cum inaestimabilis dicitur, utique
velis ac nolis.
Ergo ipsum quod est, hoc est substantia rei, quae
esse defenditur; quod tamen jam dictum est, quantum
et quale sit, nec mente concipi, nec sensu aestimari,
nec animo definiri potest; dummodo constet
esse quod esse creditur; ut de eo ipso quod Deus
est, inde sit Filius, ut verus sit Filius, et verus sit
Pater in Filio, et Filius in Patre. Hoc erit ὁμοούσιος,
id est, unius substantiae cum Patre, sicut ipse Dominus
ait: Ego in Patre et Pater in me [(Joan. XIV, 10)]
;
et: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; et:
Ego de Patre exivi
[(Joan. XVI, 28)]
; et: Qui me videt,
videt et Patrem meum [(Joan. XIV, 9)]
.
Non immerito, quia Filius Dei de Deo Patre natus
est; et ideo de unitate substantiae, et de majestate
deitatis unum sunt, sicuti et Hieremias prophetavit: Quis stabit in substantia Domini, et videbit Verbum
Domini
[(Jerem. XXIII, 18, sec. LXX)]
? Et iterum: Si
stetissent in substantia mea, et si audissent verba mea,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.