PL 20, col. 41
De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
avertissem eos ab studiis eorum pessimis [(Ibid., 22)]
.
Et apud Salomon: Substantia mea, dulcedo mea est [(Sap. XVI, 21)]
.
CAPUT V. Cum unitas substantiae in Patre et Filio, non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate comprobetur, dici non potest in sacris litteris ὁμοούσιον non inveniri. Quae sit ratio nominis. Praeterea, si ad aliquam similitudinem velit Arianus in Deo comparationem instituere, non potest expressius comparatum definire, nisi cum dicat, lumen ex lumine.
Cum ergo hanc unitatem substantiae in Patre et Filio
non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate
cognoscas; quomodo dicis in Scripturis divinis
ὁμοούσιον
non inveniri, quasi aliud sit ὁμοούσιον quam
quod dicit: Ego de Deo Patre exivi [(Joan. XVI, 28)]
,
et: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; vel
quod prophetae ex aperto substantiam Dei intimabant?
Haec est autem nominis ratio, ut in Patre et Filio
unitatem substantiae credas, licet rem ipsam quae est
inenarrabilis, definire non possis: ut sive lumen de
lumine dicas, sive verbum de verbo, sive spiritum
de spiritu, sive Dominum de Domino, quodcumque
de eo dixeris, unius tamen essentiae Patrem et Filium
credas, et de eo ipso quod Pater est, Filium intelligas.
Nam si aliquam comparationem de rebus his
quae videntur, in eo facias; ipsa dissimilitudine rerum
non rationem ostendes, sed altercationem disputationum
induces, ut cujus voce descriptum est:
Cui me comparabitis
[(Isai. XLVI, 53)]
? Ac proinde
Deus cui assimilari nihil potest, sufficiat credi, quod
ipse sentitur, quem ipse credi se voluit, non indicari.
Denique si de hoc ipso quod mecum profiteris, ad aliquam
similitudinem velis in Deo conferre, nescio an
quod comparaveris, possis expressius definire: ut puta,
cum dicis lumen ex lumine, si ad explanandum illum
scrupulosa narratione cogaris, quaero quomodo lumen
ex lumine credas? Utrum quasi lucernam ex lucerna,
vel quasi solem ex sole; ut aut duas lucernas, aut duos
soles, quasi duos deos sub hoc exemplo inducas? Aut
splendorem luminis ejusdem lucernae, vel claritatem
solis de eodem sole fulgentem, lumen de lumine
consignes, ut in matricem luminis Patris figuram assimiles,
Filium vero in splendorem claritatis ostendas;
quod de eo propheta dixerit: Apud te est fons
vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [(Psal. XXXV,
10)]
; vel Salomon, cum dicit: Candor est lucis aeternae,
et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis
illius [(Sap. VII, 26)]
; vel Apostolus hic [(Coloss.
I, 15)] praedicaverit Salvatorem nostrum imaginem
esse invisibilis Dei, eo quod imago solis lux sua
sit, quae de eodem sole procedit.
Sed quanta ad haec responderi possunt quae lites
generant, quod Apostolus prohibet [(II Tim. II, 24)] ,
longum est dicere: quippe cum constet lumen illud