PL 20, col. 445
De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne
tum etiam exspectationi gratias ago. Sed labori tuo
et officio mercedem jam Apostoli ac Martyres exsolverunt,
diu tecum fuerunt. Da igitur, da, quid
moraris? Sanctorum templa porrigite. Operari libet,
non libet loqui. Nam si curavit attacta leviter fimbria
Salvatoris, procul dubio curabunt amplexata,
domicilia passionum. Huc accedit quod fatigationem
labor iste non sentit. Apostolos ac Martyres nostros
fide ante portavimus. Bis ad Rothomagensem Sancti
veniunt civitatem: dudum nostrum pectus intrarunt;
modo celebrant Ecclesiam Civitatis. Ecce omnis
aetas in vestrum funditur famulatum, alter alterum
vincere studio religionis insistit. Hinc presbyteri
et diacones et omnis vobis quotidiano famulatu cognitus
minister occurrit. Notorum sunt obsequia
gratiora: non enim amari incipit [ Subaud. notus],
sed amoris acquirit augmentum.
III.
Huc accedit, quod plus Dominum meretur
cognita et inveterata militia. Stipendiorum additamentum
timoris est incrementum. Magis enim formidat
qui habet quod in offensione deperdat. Talis
igitur, talis circa officium vestrum tempore exploratus,
vitiis exantlatus, labore et vigiliis approbatus
miles occurrit. Talis, inquam, ministrare festinat,
qui laborem in desiderium vertit, qui fortunae nomen
ignorat, qui hanc vitam non ex praesenti brevitate,
sed ex aeternitatis felicitate metitur. Cui
denique hic habitus mentis est, ut ingenti se ditatum
fenore arbitretur, quoties manus habuerit
Sanctorum reliquiis onustatas. Hinc Monachorum
limata jejuniis caterva densatur, hinc innocentium
puerorum perstrepit sonora laetitia. Hinc devotarum,
inlibatarumque virginum chorus crucis portat insigne.
Hinc continentium, et viduarum tali prorsus
digna multitudo stipatur officio. Quarum tantum
splendidior vita est, quanto durior exstitit humanae
sortis conditio. Gravis enim pugna est notae resistere
voluptati. Si nescias, ipsa te inscientia natura
defendit. Si scias ipsa te scientia cupiditatis oppugnat.
Hujus incendium defuncti mariti frigus exstinxit,
et omne desiderium monumentum triste complectitur.
Hujus amores superstes maritus servat,
et aeternitatis promissione palpatus. In disparili
sorte parilis palma virtutis est. Haec coitum manente
conjugio horrore et pudore damnavit, haec mortuo
commendavit. Nec immerito tantum religionis est
studium. Ubi enim nulla est cogitatio voluptatum,
ibi est domicilium castitatis. Bona conscientia sanctis
libenter obsequitur. Nihil enim differt quod aut rumor
laceret, aut tacita cogitationis vexet injuria.
Ostentatio pudoris, et abstinentia est assiduitas obsequentis.