PL 20, col. 446

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

Nullius hic indumentum tyrium vomit
ardorem, nec crepantis serici undae ambulantis arte
crispantur, nulla bacca, nullus auri circulus scitur.
Sordent enim humana, ubi divina pensantur. Docente
Apostolo: Haec omnia tamquam stercora arbitratus
sum, ut Christum lucrifacerem. Incedunt nitidae
flagrantes crapulam castitatis. Incedunt divinis
ornamentorum redimitae muneribus. Pectora sunt
Psalmorum referta divitiis. Nulla nox vigiliarum est,
in qua talis gemma non micet. Nullus religionis est
locus in quo non splendeat tale segmentum; gaudium
sanctorum est turba castorum. Irritatio potestatum
est viduarum, et continentium multitudo.
Hinc senum lacrymae, et gaudia mixta funduntur,
hinc vota matrum, infantum quoque animos gaudia

ista pertentent, hinc denique totius populi circa
majestatem vestram unus affectus.
IV.
Miseremini igitur, miseremini; habetis, quod
ignoscatis, confitemur Deum Patrem; confitemur
Deum Filium, confitemur sanctum Spiritum Deum.
Confitemur quia tres unum sunt. Unum dixi; quia
ex uno sicut Filius de Patre, ita Pater in Filio;
sanctus Spiritus vero de Patre et Filio. Ita et Pater
et Filius in Spiritu sancto. Una Deitas, una substantia,
quia unum principium, et una perpetuitas,
sive ante omnia, sive per quem omnia, verus Deus
de Deo vero; quia ut alius de alio, ita alius in alio,
vivus a vivo, perfectus a perfecto, lumen de lumine,
et lumen in lumine. Ita hujus Trinitatis Deitas ex
uno et in uno permanens. Pater pater est, Filius filius

est, Spiritus spiritus est. Tres nominibus, tres
uno principio, tres una perfectione, tres una Deitate,
tres uno lumine, tres una virtute, tres una
operatione, tres una substantia, tres una perpetuitate,
quia ut tres ex uno, ita unitas in tribus. Sic
confitemur quia sic credimus individuam Trinitatem,
ante quam nihil potest affingi, nec mente concipi:
per quam omnia visibilia, et invisibilia, sive
Throni, sive Dominationes, sive principatus, sive
potestates. Omnia per ipsum, et sine illo factum est
nihil, qui pro salute generis humani de sublimi descendens,
de Maria Virgine incarnatus hominem
induit, passus est, crucifixus, sepultus, tertia die
resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad
dexteram Dei Patris, inde venturus est judicare vivos

et mortuos. Et in Spiritu sancto, quia hoc sacramentum
in Apostolis ipse firmavit dicens: Cum
ascendero ad patrem meum, et ad patrem vestrum,
rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut
vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis; quem hic
mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.