PL 20, col. 452

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

unitate ditatos. Flamma claritudinem suam effundit,
et donat, nec tamen patitur dispendium largitatis.
Sic Sancti sunt sine damna munifici, sine additamento
pleni, sic ad nos sine peregrinationis fastidio
pervenerunt. In reliquiis ergo admonitio perfectionis
est, non divisionis injuria. Quidquid ex disparili
conceptione formatur, et non primi fontis
liquore perfunditur, id caducum esse necesse est.
Sol et sidera, tellus, et residua nomina vanitatum
recipiunt corruptibilitatem, quia non habent exordium
spiritale. Sanctorum autem passio, imitatio
Christi est, et Christus est Deus. Ergo non est in
plenitudine inscrenda divisio, sed in ipsa divisione,
quae oculis subjacet, plenitudinis est veritas adoranda.

X.
Cur igitur reliquias appellamus? quia rerum
imagines, et signa sunt verba, subjicitur oculis
cruor et limus. Id nos reliquiarum nomine, quia
aliter non possumus, velut vividi sermonis impressione
signamus. Sed nos nunc totum in parte
dicendo, non corporalium luminum obices, sed
cordis oculos aperimus. Non enim res verbis, sed
verba serviunt rebus. Unde amotis sermonum insidiis,
res cum re, ratio cum ratione confligat. Omnis
pars, quae dicitur species, necesse est, ut generis
in se vim definitionemque suscipiat. Nam cum animal
esse substantiam animatam, substantiamque
sensibilem dixero, simul dixi et homines, et boves,
et caeterorum animantium definitionem, quomodo
est homo qui non percipit quae Dei sunt. Quod si in

generis definitione etiam specierum momenta pensantur,
qui fieri potest, ut in reliquiis non sit plenitudo
carnalis, cum sit eadem ratio spiritalis?
Ostendimus itaque in parte totum esse posse. Unde
queri jam de exiguitate non possumus; nam cum
dixerimus ad instar generis, nihil sacrosanctis perire
corporibus, certe illud assignavimus, non posse
minui, quod divinum est, quia totum in toto est.
Et ubi est aliquid, ibi totum est. Corpus autem infectione
spiritus aeternari, divina colligimus lectione.
Concluditur ergo, ut nihil amplius desideretur ubi
plenitudo sentitur. Docendi gratia in facili illo, pervulgatoque
persistamus exemplo. Ignis jubar dicimus,
colorem dicimus, et tamen idem imperante
natura nec aliud ab alio, nisi sola nominis distinctione

dividitur. Lux splendorem parturit, nec
tamen lucis et splendoris fit ulla discretio. Homo
ipse in eo, quod homo est, unum tenet cum omnibus
nascendi communione collegium. Aes, aurum,
et reliqua genera metallorum, quamvis in diversum
hamatis avaritiae unguibus rapiantur, tamen habent
individuae substantiae qualitatem. Claret igitur species
ad naturam referri. Claret igitur in reliquiis
perfectionem membrorum esse, quia inest in spiritali
sacratione consortium. Qualis enim coelestis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.