PL 20, col. 453

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

tales et coelestes. Si divisas esse reliquias diceremus
a spiritu, merito omnis viscerum nexus et soliditas
quaereretur. At vero cum unitam advertamus esse
substantiam, ab re est, totum in toto perquirere.
Injuria unitatis est, majoris inquisitio potestatis.
Oculorum est ista deceptio. Clariora sunt lumina
rationum. Cernimus parvas reliquias, nonnihil sanguinis.
Sed has minutias clariores esse, quam sol
est, veritas intuetur, Domino in Evangelio dicente: Sancti mei fulgebunt sicut sol, in regno Patris;
et tunc
sol amplius quam nunc, clariusque lucebit.
XI.
Huc accedit quod non minus in partibus, quam
in soliditate curatio est. An aliter in Oriente, Constantinopoli,
Antiochiae, Thessalonicae, Naiso,
Romae, in Italia miseris porrigunt medicinam? An

aliter laborantia corpora defeaeantur? Curat Ephesi
Joannes Evangelista, praeterea et in locis plurimis;
quem Christi a pectore nec ante consecrationem accepimus
recessisse, et apud nos ipsa ejus est medicina.
Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque
horum cernimus majestatem. Curat Placentiae
Antoninus. Curat Saturninus, Trajanus in Macedonia.
Curat Nazarius Mediolano: Mutius Alexander,
Datysus, Chindeus larga virtute gratiam salutis
infundunt. Curat Rogata, Leonida, Anastasia,
Anatoclia, ut ait Apostolus Paulus: In virum perfectum,
in mensuram aetatis plenitudinis Christi, uno,
atque eodem spiritu, qui omnia in omnibus operatur.
Rogo, an alia est apud nos, alia apud alios memoratorum
medela sanctorum? Quod si quidquid ubique

sanctorum est, parili pietate cultores suos defendunt,
purgant, tuentur, adjiciendus cultus est,
non discutienda majestas. Quod si in reliquiis non
esset plenum pondus virtutis, tamen non erat bonae
mentis derogare tali aliquid dignitati. Non enim scire
prodest, sed timere. Quia cautum est: Timor Domini
expellit peccatum. Nam qui sine timore est, nusquam
poterit justificari. Innumerabilia sunt, quae occurrunt,
sed nos puri liquoris meatus, et tramites aucupamur.
Non me hypothetici et categorici syllogismorum
modi intricant, non inania philosophorum sophismata
decipiunt: ipsa faciem suam veritas aperit,
fides despuit argumenta, crimen latebras, innocentia
publicum quaerit. Manu igitur ostendo, quod quaeritur,
tango reduvias, affirmo in istis reliquiis perfectam

esse gratiam perfectamque virtutem. Hoc loco
si res esset sermonum collisione pandenda, dicerem
et genere, et specie, et numero idem esse; de quo
ambigit infida calumnia dubitantis, nec dubitantis
fortasse, sed non amantis. At vero cum totam fide
teneam, supervacaneis supersedendum interim reor,
sed videnda, non quaerenda. Ecce incumbit immundi
pollutique spiritus tortor, nec venit sub aspectu ille,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.