PL 20, col. 455

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

moverent, omnis aetas in studium divisa, adoreas [Id est laudes],
et bellica facta cantaret, paludamenti
flammas ac Tyrium muricem miraretur, stuperet,
Rubri pretium maris, et gelatas lacrymas belluarum:
et quidem miranda si videas, contemnenda
si cogites; denique lapides appellantur; haec inquam,
hiantem populum detinerent. At vero beatissimi,
cum Martyrum triumphus, et pompa virtutum nostra
tecta succedunt, cur non solvamur in gaudia? Nec
deest quod miremur: pro regali amictu praesto est
aeterni luminis indumentum. Hic purpura, hic togae
liberae sanctorum sunt, hic diademata variis gemmarum
distincta luminibus, sapientiae, intellectus,
scientiae, veritatis, consilii, fortitudinis, tolerantiae,
temperantiae, justitiae, prudentiae, patientiae, castitatis,

istae in lapidibus singulis sunt expressae, scriptaeque
virtutes. Hic spiritalibus gemmis coronas Martyrum
artifex Salvator ornavit. Ad has gemmas animarum
vela tendamus, nihil in his fragile, nihil quod majus
minuat, nihil quod sentiat detrimentum. Magis
ac magis in specie florescunt; aeternitatis insignia
edita esse, etiam sanguis ostendit, qui ignem Spiritus
sancti adhuc signat in ipsis corporibus reliquiisque
membrorum. Gratulamur, carissimi, quoties videmus
tenebras luce discussas. Cur non effusius in
gaudia proruamus, cum cernamus salutarium, aeternorumque
luminum jubar allatum? Dies mihi videtur
clarioris serenitatis sumpsisse laetitiam. Nec immerito,
septuplo enim, ut dixi, Martyres sole sunt clariores.
Sed nunc nobis, amantissimi, orandum est,

non perorandum [Hic deest in ms. orandum], inquam,
ut a nobis omnis diaboli impetus repellatur, qui clandestino
lapsu nostrum pectus ingreditur. Firmate
igitur, Sancti, vestros firmate cultores, ac petra angulari
nostrum pectus instruite. Periculosus ac fortis
est hostis, omnes aditus, omnes explorat ingressus.
Sed nihil est verendum, grandis est occurrentium
multitudo Sanctorum. Cum igitur nobis e coelitum
castris tantus militum et regum numerus advenerit,
arripiamus arma justitiae, prudentiae, nos et fidei
clypeo protegamus, non loricae squamis, sed temperantiae,
et pudicitiae laminis pectora muniamus. Dextris
nostris fidei semper ac patientiae tela vibremus.
Mox feriamus, si quispiam pulsaverit inimicus. Talia
dudum, talia Apostoli arma portarunt. His instructi,

intemperantiae, lasciviae, cupiditatis, ambitionis,
irae quoque et superbiae colla fregerunt.
Nihil itaque nobis misericordia Salvatoris, non
arma, non praesidia denegavit. Unde etiam atque
etiam providendum est ne nos velut oscitantes vitiorum
torpor invadat, ne aut incredulitas fidei inimica
subripiat, aut ira differat, aut cupiditas vexet, aut
luctet ambitio. Libenter nobiscum nostri Martyres
versabuntur, si ad eorum famulatum puram
conscientiam deferamus. Si cui forte dura et ineluctabilis
videtur ista militia, non abjiciat hastam,
antequam classicum crepet, nec eum ante pugnam
frigus mortis invadat. Nemo signa deserat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.