PL 20, col. 476

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non
coeant; quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur.
Scriptum est enim [(Levit. XI, 14)] , Sancti
estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester.
Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes
anno vicis suae non discedebant [(Levit. XXI, 12)] ,
sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino
tangebant, quibus utique propter sobolis successionem
uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu
et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium
nulli fuerat praeceptum accedere [(Num. XVIII, 7)] :
quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex
die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel
sacerdotium vel ministerium sine successione est,
nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a

baptismatis officio vacent! Nam si Paulus ad Corinthios
scribit [(I Cor. VII, 5)] , dicens, Abstinete vos ad
tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit:
multo magis sacerdotes, quibus et orandi et
sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab
hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus
fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare
usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri
se credit, cum dictum sit [(Tit. I, 15)] : Omnia
munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil
mundum? Sed forte licere hoc credit, quia scriptum
est [(I Tim. III, 2; Tit. I, 6)] , Unius uxoris virum:
non permanentem in concupiscentia generandi
dixit, sed propter futuram continentiam. Neque enim
integros corpore non admisit, qui ait [(I Cor. VII, 7)] :
Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego.
Et apertius
declarat, sic dicens [(Rom. VIII, 8)] : Qui autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.