PL 20, col. 482

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

ex Hispana collectione descripti sint, eum tamen, a
quo scripti dictative sunt, etiam collectionem Isidori
penes se habuisse, atque hanc Hispanae interdum,
etiamsi raro, anteposuisse, nominatim ex epistola
Vigilii papae ad Profuturum liquet. Porro ista Innocentii
epistola integra non modo in genuinis collectionis
Hispanae exemplaribus, sed in pervetusto
etiam Corbeiensi, et Fossatensi, nunc Colbertino,
asservatur. Quae cum ita sint, ut lectori nihil desiderandum
supersit, eam nunc e sinceriorum codicum
fide sic exhibemus integram, ut et quemadmodum
a Mercatore vulgata sit, ad illius calcem indicemus.
2.
Toletanae, non Tolosanae synodi episcopis inscripta
est. --In utroque exemplarium genere fallax
ei praefigitur inscriptio. Et in praevio quidem Corbeiensis
codicis indice hoc titulo donatur: Epistola Innocentii
papae ad universos episcopos ecclesiae Tolosanae
de universis herisebus [(leg. haeresibus)]
vel de ordinationibus
episcoporum, et caetera in epistola requirenda:

in ipsius autem epistolae fronte haec ei praeponitur
epigraphe: Innocentius episcopis universis in Tolosana
synodo constitutis. Eadem legitur et in Fossatensi,
nisi quod in hoc diversis pro universis substitutum
est. In plerisque etiam cum Hispanae, tum Isidorianae
collectionis exemplaribus pariter universis episcopis
in Tolosana synodo constitutis inscribitur. Neque
hanc inscriptionem mutavit Merlinus. Immo et eamdem
Jac. Sirmondus retinuit, eoque nomine inter
ipsa Galliae concilia epistolae huic locum dedit. « Qua
de re, inquit in praevio Monito, etsi ambigi non injuria
posse intelligebam, satius tamen visum est illam,
cum mutila praesertim hactenus fuerit, integram
vel alieno loco hic exstare, quam suo fortasse
desiderari. » Postmodum tamen in notis adjecit. dubium
sibi non videri, « quin scripta sit ad episcopos
Hispaniae post synodum quidem Toletanam, sed de
rebus in ea gestis, vel postea consecutis. Quare, infit,
antiquam inscriptionem epistolae restituendam

censeo, ut in Toletana synodo legatur. » Porro antiquam
eam vocat, quia jam a Crabbio restituta, ab
iis qui vel concilia vel Romanorum pontificum epistolas
recuderunt, retenta est. Antea etiam in nonnullis
saltem mss. obtinebat. Ipsi inter varios collectionis
Isidori codices unum nacti sumus Navarreum
a 600 saltem annis scriptum, et alterum monasterii
S. Martini Campensis, qui in Toletana synodo
prae se ferunt. Nec de lectionis hujus sinceritate ambigendum
esse, quae subjecturi sumus firmabunt.
Unde vero irrepserit altera, ex variis manuscriptis
inter se collatis conjicere licet.
3.
Unde contigit ut TOLOSANAE SYNODO inscriberetur.
--Quamvis in exemplari Noviomensi universis
episcopis in Tolosana civitate constitutis inscribatur
haec epistola, in generali tamen ejusdem indice ad
universos Tolotanos episcopos praenotatur. Ibi vero Tolotanos
pro Toletanos, non pro Tolosanos scriptum
esse argumento est Germanensis codex, not. 424,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.