PL 20, col. 485

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

hic Toletanae synodi nomine episcopos ad Toletanam
synodum pertinentes intelligi. Certe de Toletano I
concilio ut dudum celebrato laudatus papa, num. 6,
loquitur. Nec Patruinus ille venerabilis memoriae,
cujus loco Gregorium suffectum esse, num. 9, memorat,
alius videtur ab eo qui Toletani I concilii
canonibus primus subscripsisse legitur. Denique Innocentii
hac in epistola studium eo in primis spectat,
ut schisma ex Symphosio, Dictinio aliisque cum honoribus
suis in Toletana synodo receptis natum, et
latius in dies serpens, comprimat atque componat.
Quocirca inter hanc epistolam et illam synodum intervallum
aliquod interjectum esse manifestum est.
Quantum vero intercesserit, definiri certo nequit.
Tantum conjicere licet, epistolam istam ante scriptam
esse, quam Hispania bellicis tumultibus perturbaretur,
adeo que ante annum 408 quo Constantinus
Honorio provinciam illam eripuit. Sed utrum epistola
superiori posterior sit, necue, licet ignoremus,
ob rerum tamen de clericorum ordinationibus in

utraque definitarum affinitatem, ambas proximas
habere lectori gratum atque commodum erit. Neque
jam ipsius admodum interest compertum habere
tempus quo haec scripta sit, cum quibus, qua occasione,
et quo consilio scripta fuerit, teneat. Hic
forte mirabitur nonnemo, quo pacto idem pontifex
Toletanae synodi erga Priscilliani asseclas indulgetiam
nunc tam impense laudet ac probet, qui postea
clericis a Bonoso ordinatis honores suos servandos
esse tam constanter negavit. Verum sapiens sacerdos
inter lepram et lepram dijudicare, et quando disciplinae
severitas aut retinenda aut remittenda sit, investigare
debet. Quamvis enim eodem spiritu animati
sint sancti ecclesiarum duces, diversis tamen temporibus
diversa de clericis ab haeresi vel schismate
ad Ecclesiam redeuntibus constituerunt. Nicaeni patres,
can. 8, Novatianos in clero voluerunt permanere.
Afris testibus transmarinum concilium, Siricii
atque Ambrosii temporibus, ne clerici ab haeresi venientes

honores suos servarent, prohibuit. Istud
vero, anno 400, Priscilliani asseclis indulgendum
censuit Toletanum concilium, ejusque sententiam proposito unitatis
nunc Innocentius probat, qui anno
414 ecclesiasticae disciplinae severitatem circa Bonosiacos
acriter vindicabit. Carthaginense autem concilium,
anno 401 habitum, hoc temperamento utendum
existimavit, ut clericis redeuntibus, ubi eorum
reditu aliqua fit unitatis compensatio, serventur honores
sui, et ubi nulla est hujusmodi compensatio,
negentur [(Cod. can. eccl. Afr., c. 68)] .
EPISTOLA III. De dissensione corruptaque disciplina Ecclesiarum Hispaniae.
I.
Quod episcopi nonnulli ab aliis ob receptos ab haeresi
conversos perperam dissideant. --II. De episcopis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.