PL 20, col. 486

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

a Rufino et Minicio in alienis ecclesiis contra
canones ordinatis. --III. Ut Joannis episcopi causa
examinetur, aliorumque qui communionis consortium
refugiebant. --IV. De vitiosis multorum ordinationibus,
ita dissimulari quae haectenus usurpata
sunt, ut in posterum prohibeantur. --V. Ut Gregorii
Emeritensis episcopi querela discutiatur. --VI. Quosnam ad clericatus ordinem admittere liceat:
qualesque eligendi sint. Et quod bigamum faciat
etiam illa quae ante baptismum uxor fuit.
INNOCENTIUS universis episcopis in Toletana synodo
constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.
1.
In Hispania schisma. Et canonum contemptus. --
Saepe me et nimia cum teneret cura sollicitum super

dissensione et schismate Ecclesiarum, quod per
Hispanias latius in dies serpere et citatiore gradu
incedere fama proloquitur; necessarium tempus
emersit, quo non posset emendatio tanta differri,
et deberet congrua medicina provideri. Nam fratres
nostri coepiscopus Hilarius, et Elpidius presbyter,
partim unitatis amore permoti, partim qua laborat
provincia pernicie, ut oportuit, excitati, ad sedem
apostolicam commearunt, et in ipso sinu fidei violatam
intra provinciam pacem, disciplinae rationem
esse confusam, et multa contra canones patrum,
contempto ordine, regulisque neglectis, in usurpatione
ecclesiarum fuisse commissa, nec concordiam,
in qua fidei nostrae stabilitas tota consistit, posse
retineri, cum dolore et gemitu prosecuti sunt: quae

in consessu presbyterii actorum confectione retinentur,
et possunt vobis lectione monstrari.
CAP. I.
2.
Episcopi Boetici propter Gallaecios receptos
a caeteris se segregant. --Jam primum, quod
ad ipsam fidem attinet, quod Boetici vel Carthaginenses
episcopi, propter Galliciorum communionem,
a pace omnium discederunt, orta dissensio
est: quae non solum non minuitur, verum etiam per
dies singulos studio contentionis augetur, cum, obtinendi
proposito unusquisque quod voluit, aeternum
orbem mali et circulum quemdam de tali animositate
fecerunt: cum utique bono cuique in rebus
talibus vinci melius sit, quam malo more pravum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.