PL 20, col. 744

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

sed nobilissimas Judaeorum, ad virtutis suae gloriam
dilatandam, in duritie perfidiae suae Christus permanere
aliquantulum passus est. Arthemisia siquidem
Lectorii [ Ms. Lettorii], qui nuper hanc provinciam
texit, et nunc Comes esse dicitur, filia, conjugis
Meletii conversione commota, cum una ferme amica
et nutrice et paucis ancillis domum viri sui deserens,
ad quamdam speluncam, licet in vinea, tamen
remotiore paululum loco sita, oblita femineae infirmitatis
evasit. Erat in ea parvum novumque torcular,
lacusque novus factus figuram quodammodo gerere
credentis populi videbatur: non enim istos sicut
utres veteres, sed sicut novos lacus mustum novi
Testamenti recepisse, et credimus, et videmus. In
eo igitur loco cum per biduum matrona a viro suo

offensa inexorabilis permansisset; ut primum tertia
dies illuxit, famulae aquam haurire imperavit: quam
cum odore et sapore mellis dulcedinem referre sensisset,
primo quidem ministrae succensere coepit; et
cur in eodem urceo mel injecisset, indignans, inquirebat:
postquam autem, ut quasi negantem convinceret,
ad lacum pergit, de quo paululum concavis
manibus hauriens, reperit aquam, qua per biduum
usa fuerat, in mellis suavissimi versam dulcedinem.
Advocans itaque cunctas quae aderant, ut gustarent
rogat, ne forte fallax sapor in faucibus tantum ipsius
suavitatem mentiretur. Omnes gustantes, mira
oblectatione affectae sunt, ut non aquam mellis sapore
delibutam, sed mel sincerissimum, solum aquae
similitudinem censerent. Stupore igitur percitae,

dum ad civitatem reverti parantur, curiosius agentes,
etiam rorem qui in herbis plurimis erat, degustatum
similem repererunt. Pergens itaque ad civitatem
matrona memorata, haec marito retulit, et per
eum omnibus indicavit; statimque ad Christi fidem
sine reluctatione consensit.
Verum eadem die, qua Meletii uxor amaritudinem
incredulitatis abjicere ex melle compulsa est, eadem,
inquam, die, qua memorata filia Israel, quasi in
deserto posita, illum antiquum Mara lacum [(Exod.
XV)] , injecto Crucis ligno, obdulcescere persensit:
ita mirifico vereque coelesti omnis Ecclesia odore
fragravit, ut praesentiam Spiritus sancti, quam et
ante jam aliquoties, sed paucissimi senseramus, fraternitas
pene universa sentiret: et mirum cunctis

illud fuit, quod per eosdem dies, serena propemodum
jugiter permanente, creberrimi imbres demittebantur,
et paulatim venientes ad fidem Christi Judaeos
pluvia praecedebat: ita ut hoc animadvertentes,
vulgo inter nos et quasi joculariter diceremus: Ecce
jam pluit, scitote quoscumque Judaeos ad Christi
fidem accessuros. Mirum dictu, frequenter, dum
adhuc talia loqueremur, a quibusdam Judaeis fidei
janua pulsabatur: nec immerito, sicut scriptum est:
Pluviam voluntariam segregabit haereditati suae
Dominus [(Psal. LXVII)] . Desuper erant feminae, quae
in odorem unguentorum Christi currere recusabant.
Innocentii illius, cujus supra fecimus mentionem,
matrona cum prole sua, venerabilis (sicut fama est)

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.