PL 20, col. 745
Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne
vidua, illico ut Innocentium sororis conjugem conversum
esse conspexit, navim conscendit, non solum
permittentibus, sed etiam suadentibus nobis; quia
ad fidem Christi nec verbis, nec miraculis flecterentur.
Uxor autem Innocentii per quatuor fere dies
verbum salutis, quod ingerebamus, obduratis auribus
recipiebat. Haec cum omnem respuens medicinam,
insanabili incredulitatis valetudine opprimeretur,
nullisque Innocentii conjugis vel minis, vel precibus,
vel lacrymis moveri posset; universa, Innocentio
rogante, ad domum in qua habitabat, fraternitatis
multitudo convenit, habens magnum dolorem animi,
quod tantae laetitiae plenitudini una mulier obsisteret,
quia jam soror ejus manifeste putabatur. Cum igitur
diu cassa verba surdis auribus ingerentes, nihil profecissemus;
ad cognitum orationis praesidium convolavimus;
precesque quas humana repellebat impietas,
ad coelestem misericordiam vertimus. Itaque
usque in horam tertiam ferme hymnorum et orationum
praeliis adversus Amalech [(Exod. XVII)]
hostem Jesu ducis nostri sudavit exercitus. Inde
cum jam pene (quod fatendum est) desperantes,
abscessionem moliremur; resumptis rursum viribus,
orationem cunctis indiximus; soloque strati, diu
flevimus: et cum in consummatione orationis, Amen,
populus acclamasset; et illa credere se, et Christianam
fieri velle, subjunxit. Nos itaque, hac etiam a
diaboli laqueis eruta, laeti ad habitacula nostra
perreximus.
Sequenti, id est, octava demum die, qua veneramus
Jammona, remeare statuimus, optima praeclarae
victoriae gaudia reportantes: sed cum jam in procinctu
itineris constituti, civitate digrederemur, Dominus
populo suo, quasi pro viatico, gaudium, quod
solum deesse videbatur, adjecit. Affinis siquidem
Innocentii illa vidua de pelago reducta est: quae
subito se meis genibus advolvens, fidei nostrae auxilium
cum lacrymis deprecabatur. Cui ego: Cur
(inquam) mulier tanta animi levitate fratres tuos
deserere voluisti? Ad haec illa: Et Jona (inquit)
propheta a facie Domini fugere voluit, et tamen
voluntatem Dei, licet invitus, implevit [(Joan. I)] .
Suscipe ergo tu non solum me, sed et istas orphanas,