PL 20, col. 746
Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne
et Christo eas nutri. Et hoc miserabiliter acclamans,
duas filias suas parvulas mihi cum fletibus ingerebat.
Quis non prae gaudio flevit? Cui non extorsit lacrymas
laetitiae magnitudo? Suscepi plane ovem, quam
ex omni numero solam errasse putabamus; eamque
cum gemino fetu ad Christi ovilia revocavi.
Sane per hos, quibus haec gesta sunt, dies, ante
initium Quadragesimae, Paschae a nobis celebrata
est festivitas: quingentas siquidem et quadraginta
animas ad Ecclesiam constat adjectas. Inane autem
et supervacaneum non reor, ut cum multa propter
infinitam copiam praetermisero, in fine commemorem,
neminem ex tanta Jammonensis populi multitudine,
qui per triginta millia passuum ante tot dies
venerat, aut curam domus suae, aut provisionem
substantiae, aut desiderii affectum huic operi praetulisse.
Illud magis mirum, magisque gaudendum est,
quod ipsam Judaicae plebis terram diu inertem, nunc
autem recisis incredulitatis vepribus, et recepto
verbi semine, multiplicem fructum justitiae germinare
conspicimus: ita ut nobis in spe tantorum novalium
gaudeamus, unde insignem perfidiae eruimus
silvam, illic fertilissima fidei opera pullulare. Primum
enim ipsa synagogae fundamenta evertere,
deinde ad novam basilicam construendam non solum
impendia conferunt, sed etiam humeris saxa comportant.
Haec beatitudo vestra die quarto nonarum
Februalium virtute Domini nostri Jesu Christi arrepta,
octo diebus ab eodem consummata esse cognoscat,
post Consulatum domini Honorii undecimum,
et Constantio iterum victore. Quamobrem si indigni
et peccatoris verbum dignanter admittitis, zelum
Christi adversum Judaeos, sed propter Deum, eorumdemque
perpetuam salutem, suscipite. Forsitan enim
jam illud praedictum ab Apostolo venit tempus, ut
plenitudine Gentium ingressa, omnis Israel salvus
fiat. Et fortasse hanc ab extremo terrae scintillam
voluit Dominus excitari, ut universus orbis terrarum
charitatis flagret incendio. Hactenus Severi episcopi
epistola: missa enim (ut diximus) haec ad cunctos
Christi fideles, inter alia loca, etiam Uzali in Africa,
ubi Evodius episcopus erat, lecta est, ut ante meminimus.