PL 20, col. 965

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

maxima Cappadociae civitate, quae appellatur Caesarea,
ubi habent iidem beatissimi insigne Martyrium,
reperimus quasdam Dei famulas, monasterii
sanctarum virginum dignissimas matres, prorsus
Mariae, et Marthae consimiles, quas merito diligat
Jesus; natura, fide, et studio, et castitatis integritate
germanas. Quibus ab avunculo suo summo sacerdote,
ac beato confessore Basilio, olim traditae fuerant
horum martyrum venerandae reliquiae, quas
desiderio nostro incunctanter, ac fideliter tribuerunt;
idoneos veneratores tanti nos esse muneris
approbantes, simulque suh testificatione Domini
confitentes, se semper orasse Deum nostrum, ut
haec tam pretiosa possessio in tales transfunderetur
haeredes qui eam consimili fide, diligentiaque percolerent;

qui studii, ac venerationis ipsarum et successores,
et augmentatores existerent; quoniam
essent ipsae in annis senilibus constitutae, et transmigrationem 341
de hoc mundo suam quotidie exspectarent.
Exaudita est ecce fidelis oratio. Venerabiles
ipsas Martyrum quadraginta reliquias populis
credentibus hodie proponimus percolendas, licet
eis ex illo jam tempore celebritas debita numquam
defuisse nostri cognoscatur officii, praeclaris eorum
beneficiis salutariter mancipata. Sed jam quo ordine
ad martyrii gloriam pervenerint ipsi beatissimi,
breviter enarrabo; quamvis ad prosequendas
eorum laudes imparem me esse confitear. Plane
habent idoneum suis meritis, dignissimumque praeconem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.