PL 201, col. 1075

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

castrum etiam quod dicitur Fundanium cum omnibus
pertinentiis suis; necnon castrum de Decimo
et plebem . . . cum omnibus quae ad eam pertinent.
Plebem etiam . . . et terram de Cerignana, et castrum
et curte de Verrucla, quae est in Alpibus. Decim . . .
quoque de Verrucla, quae est juxta Bojanum . . .
connumeramus plebem, et castrum, et curtem
Sanctae Mariae quae dicitur ad Montem, cum omni
pertinentia sua; et terram de Vico qui dicitur . . . ;
castrum et curtem Sancti Gervasii, cum omnibus
quae ad eam pertinent. Plebem de Ficeclo, cum capellis
suis. Capellam Sancti Viti de Valle . . . (Arni) . . . ;
plebem de Appiano cum omnibus capellis suis.
Curtem de Camuliano cum pertinentiis . . . plebem
ibidem, cum omnibus capellis suis; plebem de Gello

cum omnibus capellis suis; plebem de Triano cum
omnibus capellis suis; plebem de Aquis cum omnibus
capellis suis; castrum Montis de Castello cum
omnibus pertinentiis suis; plebem Sancti Stephani
cum omnibus capellis suis.
Praeterea praedecessoris nostri piae memoriae Calixti
papae vestigiis inhaerentes, tibi tuisque successoribus
usum pallii infra missarum solemnia in
ecclesia tua de apostolicae sedis benignitate concedimus,
quo duntaxat his diebus utamini, quibus
est vobis a praedecessoribus nostris indultum.
Insuper etiam auctoritate . . . ne in episcopatu tuo
sine assensu tuo, vel successorum tuorum, monasterium
aliquod vel ecclesia, salvis . . . privilegiis

constituatur. Catechumeni infirmorum unctiones
in populo a monachis fieri, vel publicas poenitentias
dari, sine tua vel successorum tuorum permissione
vetamus.
Si vero ad monasteri . . . ipsius populo pro divini
officii susceptione convenerit, per capellanum presbyterum,
cui ab episcopo populi regimen et animarum
cura commissa fuerit, sacramenta eadem . . .
salvis tamen rationabilibus consuetudinibus . . . ecclesiarum.
De parochialibus autem ecclesiis, quae a
monachis in tuo episcopatu tenentur, synodalem
beatae memoriae Urbani papae sententiam imitantes
statuimus, ut in eis sine tua vel praedecessorum
[successorum] tuorum auctoritate, presbyterum
minime collocent; sed cum vacaverint, vobis et

abbatibus et prioribus, ad quos eaedem ecclesiae
pertinent, praesententur, quibus a vobis animarum
cura, si idonei fuerint, committatur, ita quidem
ut . . . , de cura plebis et ordine suo debeant respondere:
Porro si Lucanae parochiae vel monasteria,
vel ecclesiae inter se causas habuerint, et . . . ad episcopum
querela pervenerit, ejus judicio controversia . . . ,
salva Romanae Ecclesiae auctoritate. Illud
quoque . . . constituimus ne quis excommunicatos
vel interdictos Lucani episcopi in prohibitam . . . recipiendi
habeat facultatem.
Ad haec praesenti scripto sancimus, ut Lucanus
episcopus non quorumlibet violentia laicorum, sed
juxta canonum sanctiones ab Ecclesiae canonicis
eligatur. Tibi praeterea tuisque successoribus ea,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.