PL 201, col. 1076

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

quae de concessione vel confirmatione praedecessorum
nostrorum Alexandri II et Paschalis II, Romanorum
pontificum . . . . . nihilominus confirmamus.
Sententiam autem inter praedecessorem tuum, et
Ficeclensem abbatem per Ildebrandum, quondam
Pistoriensem episcopum, Argentim archipresbyterum,
et R. primicerium . . . super decimis, ecclesiis
et aliis rationabiliter datam, sicut in instrumento
publico continetur, et hactenus observata est, futuris . . .
temporibus observari. Renuntiationem quoque,
quam fecit Bulgarus comes de Ficecclu Joanni
praedecessori tuo de quibusdam possessionibus et
ecclesiis, sicut publicum Gerardi notarii continet
instrumentum, in posterum habere (valere) decernimus.
Canonicas quoque consuetudines, quas in

ecclesiis parochialibus monachorum, et in aliis
episcopatus tam in recipiendis synodalibus, tam in
aliis ab antiquo . . . adhuc habere dignosceris, ratas
habemus, easque auctoritate apostolica confirmamus.
Ob reverentiam insuper Ecclesiae tibi commissae,
tuis et canonicorum tuorum, nec non etiam cleri,
consulum et populi tuae civitati precibus inclinati,
usum crucis per episcopatum tuum, tibi tuisque
successoribus de consilio fratrum nostrorum concedimus,
et apostolica auctoritate firmamus.
Decernimus ergo, ut nulli omnino homini liceat
praelibatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus
possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere,

seu quibuslibet vexationibus fatigare . . . . . integra
conserventur eorum pro quorum . . . concessa sunt
usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae
auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisque
persona, etc.
Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Theodorus, Portuensis et Sanctae Rufinae sedis
episcopus.
Ego Paulus, Praenestinus episcopus.
Ego Jacobus, Sanctae Mariae in Cosmidin diac.
card.
Ego Raineri, diac. card. Sancti Gregorii ad Velum
Aureum.
Ego Petrus, titulo Sanctae . . . presbyter card.

Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. card.
Ego Vivianus, presb. card. tit. Sancti Stephani in
Celio Monte.
Ego Rainerius, diac. card. Sancti Adriani.
Ego Cynthius, presb. card. tit. Sanctae Caeciliae.
Ego Matthaeus, Sanctae Mariae Novae diac. card.
Datum Laterani, per manum Alberti sanctae Romanae
Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii,
II Idus Novembris, indictione XV, Incarnationis
Dominicae anno 1181; pontificatus vero domni Lucii
anno primo.
IV. P[hilippo], archiepiscopo [Coloniensi], significat se praeposito Bonnensi mandasse ut comitem Sainensem, si illata monasterio Siegburgensi damna non compensasset, excommunicatione afficeret. [(Laterani, Nov. 1.)] [LACOMBLET, Urkund., I, 341.]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.