PL 201, col. 1087
Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne
milite de Guni, de cujus feodo erat, concedentibus,
tam in terragio quam in vinagio, et in
censu et in aliis; vineam vestram quae adjacet praedicto
loco; quidquid Odo miles de Chrosni possidebat
apud Mont-Nantoil, quod dedit vobis in eleemosynam
pro Maria filia sua ejusdem ecclesiae conversa,
filiis suis concedentibus, tam in vinagio quam
in censu, et unum modium vini quem Tesso dedit
praedictae ecclesiae in eleemosynam in eadem villa;
culturam de Sancei in villa sancti Audoeni salvo
terragio et decima ejusdem ecclesiae; quidquid Dudo
Lombardus possidebat in Nova villa, quod dedit ecclesiae
vestrae in eleemosynam pro quatuor modiis
annonae annuatim solvendis, tam in justitia quam
in terragio, et in aliis; terram quam dedit vobis in
eleemosynam Fredessendis, filia Oddonis militis de
Ponte Sancti Medardi in Valrain, Warnero marito
suo et filiis ejus concedentibus; decimam culturae
Lisiardi militis de Virzi, quae est apud antiquam
villam; decimam terrae vestrae apud Lorval, parochiam
de Nancel, cum decima ecclesiae; vineam de
Bordain quam dedit vobis Berengerus Pincerna et
soror ejus Ascelina; terram de Beneroles quam
dedit vobis Radulfus filius Engelberti Faucillons et
soror ejus in eleemosynam sine ulla redemptione,
concedente Gerardo de Cherisi de cujus feodo erat,
decimam de Loiri; tres solidos census et novem
nummos, et unum obolum, et terram quam dedit
Bartholomaeus miles de Fessoma apud Valresis ecclesiae
vestrae in eleemosynam; quidquid juris habetis
in altare de Chaveigni, unum modium vini et
dimidium, quem dedit vobis Radulfus Renel in vinagiis
suis apud Billi, in eleemosynam; et unum
modium vini quem dedit ecclesiae vestrae in eleemosynam
filius Renaldi de Vassen de vinagiis suis
apud Chuisi. Sane novalium vestrorum quae propriis
manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis
animalium vestrorum nullus a vobis decimas
exigere praesumat; liceat quoque vobis clericos
vel laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos
ad conversionem recipere, et eos absque contradictione
aliqua retinere.
Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum
post factam in eodem loco professionem fas sit
absque abbatis sui licentia de eodem loco, nisi
arctioris religionis obtentu discedere: discedentem
vero absque communi litterarum cautione nullus
audeat retinere. Cum autem generale interdictum
terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis
excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis,
suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam
quoque ipsius loci liberam esse decernimus,
ut eorum devotioni et extremae voluntati qui
se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte vel excommunicati
vel interdicti sint, nullus obsistat, salva
tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum
corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc
ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum,
nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu