PL 201, col. 1088

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

violentia praeponatur, nisi quem fratres communi
consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum
Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint
eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas
sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus
possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere,
seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra
conserventur eorum, pro quorum gubernatione
ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis
profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et
dioecesani episcopi canonica justitia, et Arroensis
ecclesiae debita reverentia. Si qua igitur in futurum
ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Incarnationis Dominicae anno 1181, pontificatus

vero domini Lucii papae III anno primo.
XIV. Privilegium pro abbatia Sancti Germani Parisiensis. [Bouillart, Hist. de l' abbaye de Saint-Germain des Prés, Preuv., p. 48.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis HUGONI abbati Sancti Germani Parisiensis, ejusque
fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem
vitam professis in perpetuum.
In eminenti beati Petri cathedra ad hoc sumus,
licet immeriti, disponente Domino constituti, ut justas
petitiones debeamus libenter admittere, et eis
studeamus affectum utilem indulgere. Eapropter,
dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus

clementer annuimus, et monasterium Beati Germani
de Pratis, in quo divino estis mancipati obsequio,
quod proprie beati Petri juris existit, ad
exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae
Paschalis, Innocentii, Lucii, Eugenii, Anastasii,
Adriani et Alexandri, Romanorum pontificum,
sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et
praesentis scripti privilegio communimus, statuentes
ut quascunque possessiones, quaecunque bona
idem monasterium in praesentiarum juste et canonice
possidet, aut in futurum concessione pontificum,
liberalitate regum vel principum, oblatione
fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino,
poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus
et illibata permaneant. Per praesentis itaque

privilegii paginam vobis vestrisque successoribus
in perpetuum confirmamus, ut quaecunque libertas,
quaecunque dignitas privilegio beati Germani,
scriptis Childeberti, Clotarii atque aliorum regum
Francorum vestro monasterio collata est, permaneat
illibata. Praecipimus autem ut chrisma, oleum
sanctum, consecrationes, ordinationes et quaecunque
vobis ex pontificali sunt ministerio necessaria,
a nullo catholico episcopo vobis vestrisque successoribus
denegetur. Sane missas, ordinationes,
stationes ab omni episcopo vel clero Parisiensis
Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem
abbatis vel congregationis fieri prohibemus, nec
habeant potestatem ibi aliquid imperandi, sed nec
divina ipsis officia interdicere, nec excommunicare,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.