PL 201, col. 1094

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis abbati et monachis Trenorciensibus, salutem
et apostolicam benedictionem.
Religiosis viris annuere et eorum justis postulationibus
consensum facilem impertiri et ordo juris
exigit et charitas postulat ordinata. Audivimus
sane quod cum inter vos et burgenses Trenorcienses
super quibusdam consuetudinibus controversia
verteretur, tandem fuit quod per venerandae memoriae
Lodoicum, tunc regem Francorum, amicabili

compositione sopita. In scrupulum recidivae
quaestionis cum emergant, tandem compositionem,
sicut facta est, et ab utraque parte recepta et in
ipsius regis scripto authentico plenius continetur,
auctoritate apostolica confirmamus et praesentis
scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli
omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis
infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani XVIII Kalendas Februarii.
In plumbo, Lucius papa III.
XXV. Monasterii Bonifagetensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. [(Laterani, Jan. 15.)] [HUGO, Sacri et canonici ordinis Praemonst. Annales, t. I, Prob., p. CCCXI.]

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis WIARDO, abbati Ecclesiae de Bonofageto, ejusque
fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem
vitam professuris in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit
esse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis
incursus eos a proposito revocet, aut robur
(quod absit!) sacrae religionis infringat. Eapropter,
dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus
clementer annuimus, et praefatam ecclesiam

Beatae Mariae de Bonofageto, in qua divino mancipati
estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione
suscipimus, et praesentis scripti privilegio
communimus, in primis siquidem statuentes ut
ordo canonicus, qui secundum Deum, et B. Augustini
Regulam atque institutionem Praemonstratensium
fratrum in eadem ecclesia institutus esse
dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter
observetur. Propterea, quaecunque possessiones,
quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum
juste et canonice possidet, ac in futurum
concessione pontificum, largitione regum vel principum,
oblatione fidelium seu aliis justis modis,
praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis
vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.