PL 201, col. 1095

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
locum scilicet in quo abbatia fundata est,
qui dicitur Bonlays, cum omnibus pertinentiis suis,
terris, pratis, silvis, aquis, pasturis omni generi
animalium necessariis, quem dedit vobis Willelmus
de Bernole, consilio et assensu omnium haeredum
suorum et Matthaei ducis Lotharingiorum; grangiam
de Grusillis cum pertinentiis suis, terris, pratis,
silvis et pasturis; allodium de Feischal cum
molendinis et aliis pertinentiis suis, terris, pratis,
silvis et pasturis; quidquid apud Brantigny possidetis;
grangiam de Moironcourt cum omnibus pertinentiis
suis, pratis, silvis, terris et pasturis; allodium
de Janneio quod accepistis de manu Widerici,
abbatis Clariloci, consilio et consensu omnium fratrum

suorum, tam monachorum quam laicorum,
acceptis a vobis triginta libris Tullensis monetae,
quod allodium contulerunt eis et ecclesiae suae viri
nobiles, Holdericus videlicet de Geanceyr et Holdericus
filius ejus, Gerardus de Forcherul et filii sui,
Petrus, Gauselius, Gerardus, consilio etiam et consensu
ducis Matthaei, sub testimonio Theodorici de
Romunt, Gerardi advocati de Bruyeres, Wuillelmi
de Arches; tenorem etiam totum Theobaldi de Jorse
o, in agris, silvis, pratis, pascuis juxta praedictum
allodium adjacentibus, qui vulgo Benevilis vocatur,
quem prius dederunt supradictae ecclesiae
Clariloci ipse Theobaldus de Jorleio et Willer de
Floremont, assensu filii sui Gerardi, rogatu et consilio
Matthaei ducis, ducissae Beathar et filiorum

suorum Simonis et Frederici; decimas etiam praedicti
allodii a Benevilis, de pratis, campis et de omnibus
aliis de quibus decimae persolvuntur, quas
Henricus, quondam Tullensis episcopus, memoratae
ecclesiae Clariloci prius possidendas in perpetuum
concesserat, consilio Odonis archidiaconi, rogatu
et assensu abbatissae Romaricensis totiusque capituli
sui; assensu etiam ipsorum clericorum ad quos
praefatae decimae pertinebant, Gerardi videlicet de
Jorseio, et Widerici nepotis sui et Hefridi presbyteri
de Janneio: quibus et suis successoribus singulis
annis persolvetis quinque solidos Tullensis
monetae in festo B. Martini, aut infra octavas, ponentes
eos super altare memoratae ecclesiae de Janneio,

quas decimas cum tenemento Theobaldi de
Jorseio et cum allodio de Janneio accepistis de
manu supradicti abbatis Widerici Clariloci, consensu
totius capituli sui, et in ea libertate et integritate
qua jam dicta ecclesia Clariloci prius possidebat.
Sane novalium vestrorum quae propriis manibus
aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium
vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Liceat quoque vobis clericos vel laicos, a saeculo
fugientes liberos et absolutos, ad conversionem
accipere et eos absque contradictione aliqua
retinere.
Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum,
post factam in eodem loco professionem, fas sit
absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.