PL 201, col. 1096

Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne

discedentem vero absque communium litterarum
cautione nullus audeat retinere. Cum autem
generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis
januis, exclusis excommunicatis et interdictis,
non pulsatis campanis, suppressa voce, di ina officia
celebrare: in parochialibus vero ecclesiis quas
habetis liceat vobis quatuor aut tres ad minus de
canonicis vestris ponere, quorum unus dioecesano
episcopo praesentetur, ut ei curam animarum committat,
ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis
autem de temporalibus et de ordinis observantia
debeat respondere. Pro chrismate autem, oleo sancto,
consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus
clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi,
sive pro abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet

aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a
vobis, aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet
alio modo quidpiam audeat postulare. Si quis autem
contra hoc venire praesumpserit, portionem
cum Giezi se noverit habiturum cujus factum
exactione turpis muneris imitatur [(IV Reg. V)] . Sepulturam
praeterea ipsius loci liberam esse decernimus,
ut eorum devotioni et extremae voluntati
qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati
vel interdicti sint, nullus obsistat, salva
tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum
corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati
vestrae paterna sollicitudine providere volentes,
auctoritate apostolica prohibemus ut infra

clausuras locorum seu grangiarum vestrarum,
nullus violentiam vel rapinam, furtum committere,
ignem apponere, seu hominem capere vel interficere
audeat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas
sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus
auferre possessiones, vel ablatas retinere, minuere,
seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra
conserventur eorum pro quorum gubernatione
ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis
profutura, salva sedis apostolicae auctoritate
et dioecesani episcopi canonica justitia. Si quae
igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona,
etc.
Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Theodorinus, Portuensis episcopus,
Ego Paulus Praenestinus episcopus.
Ego Petrus, presbyter cardin. tituli S. Susannae.
Ego Vivianus, presbyter cardinalis tituli S. Stephani
in Monte.
Ego Cynthius, presbyter cardinalis tituli Sanctae
Caeciliae.
Ego Arduinus, presbyter cardinalis tituli Sanctae
Crucis.
Ego Matthaeus, presbyter cardinalis tituli Sancti
Marcelli.
Ego Hyacinthus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae
Messoris.
Ego Rainerius, diaconus cardinalis Sancti Gregorii
ad Velum Aureum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.