PL 201, col. 1394

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

homines, et jurgiorum scandalis assueti, nesciunt
omittere, ne priscae consuetudini pareant,
quod post antecessorum inquietiones et lites, in
hujus quoque perturbationes insurgant. Hujus itaque
vobis et simplicitatem et justitiam commendantes
rogamus, et petimus, ut status ejus, qui adversae
malignitatis flatibus quatitur, benignitatis vestrae
robore fulciatur.
IV. Ad Moguntinum archiepiscopum.--Ejus virtutes extollit, deinde coenobium Eberbacense ejusque abbatem illi commendat.
Post acceptam de antiqua hostilitate victoriam,
qua in manibus vestris sancta mater Ecclesia devicto
schismate triumphavit, post exploratae fidei

laboriosos agones, quibus per vos imperii virtus, et
gloria imperatoriae majestatis enituit, non defuit
vobis angelus Satanae qui malitiae suae colaphis
caedet et triumphantem, ne vel magnitudo vos tantae
operationis extolleret, vel felicium prosperitas continuata
successuum patientiae vestrae meritum non
monstraret. Audivit, et laetata est Sion, ea quae fidei
vestrae integritate fecistis. Audivimus, et compassi
sumus, ea quae ex aliena perfidia tolerastis,
gratias agentes ei, qui vos pro augmento gloriae
vestrae et incursibus tentationis exposuit, et tentari
intolerabiliter non permisit. Liberatum ergo
vos de manibus impiorum, laetis quidem rumoribus
auribus laetissimis audientes, non cessamus orare
pro vobis, et gratias agere, ut Dominus Deus noster

aeternam vobis gloriam pro publicae pacis administratione
retribuat, et sudores patientiae vestrae
manu placidae consolationis abstergat. Et quoniam
exspectationi filiorum nostrorum de Eberbac gratia
vos divina restituit, eos et domum ipsam, quae hactenus
sub umbra nominis vestri servata est, et in
omnibus prosperata, multo magis nunc vestra, quaesumus,
praesentia foveat, et laedi vel turbari in aliquo
non permittat. Crescat erga illam gratia, quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.