PL 201, col. 1395
Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne
a vobis, cum discederetis acceperat, cujus utique
status in hoc potissimum vestri reditus oportunitate
dirigitur, si vetus misericordia novis miserationibus
cumuletur. Specialiter autem charissimum fratrem
nostrum, vestrum vero devotissimum filium,
A. abbatem ejusdem loci, qui domno G. exinde redeunti
successit, vestrae benevolentiae commendamus,
rogantes per mansuetudinem Jesu Christi, ut
eum tanquam viscera nostra refoveatis in Domino,
scientes procul dubio, quod nobis et universo ordini
exhibitum reputabitur, quidquid ei pacis atque solatii
vestrae charitatis munere conferetur. Si quis
autem in suggillationem ipsius aliquid vobis sinistri
suggesserit, mentiatur potius iniquitas sibi, et
os loquentis iniqua vestris redargutionibus obruatur.
V. Ad abbatem Cisterciensem.--Mortem abbatis Trium-Fontium a pessimo quodam interempti nuntiat.
Perfusus amaritudine spiritus, et tactus dolore
cordis intrinsecus, quid dicam vobis, Pater, vel quid
faciam, nescio, afflictione valida et miseria saturatus. Vos
autem ex his quae scribentur attendite et videte,
si est dolor similis, sicut dolor meus [(Thren. I,
12)]
. Obductam namque praeteriti vulneris cicatricem
scidit nuper ictus acerbior: ut qui parricidalia
dudum funera in Patris nece defleveram, eadem cogar
et nunc in Claraevallis primogenito deplorare.
Ad majorem vero mearum miseriarum cumulum
uterque quodammodo inter manus meas exstinctus
est, uterque, me praesente, peremptus: ut gladius
doloris hujus eo crudelius orbati senis animam pertransiret,
quo me miserum feriret cominus, et
pressius e vicino confoderet. Accidit enim ante
paucos hos dies, ut in domo Trium Fontium, quae
prima est in filiabus nostris, visitationis ageremus
officium; et ecce abbas ejusdem loci sacrarium
ecclesiae, ubi altare B. Bernardi nuper erexerat, peculiarem
orationem solito celebraturus ingreditur,
quatenus post haec missarum solemnitatibus celebratis
devotior nobis et negotiis instantibus redderetur.
Cumque ibi moram faceret, et cum angelis
Dei assisteret coram Domino, adfuit etiam inter
eos Satan, permissus in eum extendere manum
suam: ut ille innocentissimus Pater ibi reciperet
mortem, ubi vitae requirebat auctorem. Ingressus est
namque post eum vir Belial nomine Simon, qui
clauso ostio ut occideret in abscondito, Patrem
suum praedictum abbatem vibrata in caput ejus acie
securis aggreditur; nec prius a vultus et verticis
concisione destitit, quam ille non jam miser, sed
adhuc miserabilis Pater laureatus suo sanguine spiritum
in ejus quem orabat manibus exspiraret. Post
haec una hora transacta abiit crudelissimus parricida,
et missam celebrare non timuit; ut velamentum
sceleris devotione sibi ascisceret sacerdotii. Diu
enim prae tumultu lugentium et concurrentium