PL 201, col. 1399

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

suffragia devotissime quaeritis, quos ipsa
magis vestro suffragio sustentatis. Et unde tantus
tenor humilitatis in virgine, nisi de amore et imitatione
illius, qui se ipsum exinanivit, nasci dignatus
ex virgine? Nunc ergo, Domine Jesu Christe,
seminator pietatis humilisque consilii, accipe seminum
fructus, quos in Tharasia seminasti. Vos autem
excellentissima domina, quam supernus Dominus
tanta benedictione praevenit, ut prius didiceritis
coelos amare quam terras, agite quod agitis, diligite
quod amatis: ut, post praesentis gloriae floridum
principatum, corruptibilem regni hujus coronam
incorrupto diademate commutetis. Pauperes
vero fratres nostros, imo ex vestra familiaritate jam
divites, magnificentiae vestrae, etiam cum non oporteat,

commendamus, quatenus et nos circa illos
paternae sollicitudinis comprobemus affectum, et
vobis merces operis geminetur, si quod ultronea liberalitate
facitis, commonitionis quoque nostrae
obedientia faciatis.
XII. Ad regem Portugaliae.--Regis humilitatem, cujus praeventus litteris fuerat, commendat, ac in Ordinem charitatem: acceptatque coenobium de Castineria sibi ab eodem rege oblatum.
Piae dignationis vestrae gratiam, qua nos regiae
salutationis alloquio praevenistis, obviis brachiis

pronae humilitatis amplectimur; gratias agentes
Deo, qui sic vos fecit gloria terrenae dignitatis excelsum,
ut magis amore coelestium humilitatis vos
fecerit apice gloriosum. Sic enim humiliter, sic
benigne vestra se nobis gloria in litteris quas misistis
insinuat: ut militem potius videantur sonare,
quam principem: nisi quod ille vere est eminentissimus
principatus, qui Christi fide cernitur et humilitate
subnixus. Jam vero quas vobis litteras redhibere
poterimus, qui paupertatem fratrum nostrorum
pauperem esse non sinitis, quam continuae
beneficentiae donis et protensis locorum finibus ampliatis?
Intende, quaesumus, Christe Jesu, et haec
sancta opera regiae hujus pietatis accepta: ut qui
pauperibus tuis liberam reddit hujus saeculi sollicitudinem,

perennem cum eis habeat in domo Patris
tui tuo munere mansionem. Nos quoque pro modulo
nostro, piissime princeps, benevolentiae vestrae
divitias venerantes, oblationem monasterii de
Castineria, quod piae religionis amore in ordinis
nostri titulum transcribere cogitastis, gratanter accipimus:
promptam gerentes in Domino voluntatem,
ut cum abbas loci venerit, subventionem a
nobis et opem recipiat congruentem. Quod autem
ad orationum pertinet suffragia quae petistis, nunquid
potestis bonorum nostrorum non esse participes,
quibus in tantum sumus pro tanta benevolentia
debitores?
XIII. Conventus Claraevallis, ad papam Alexandrum.--Orat conventus pontificem, ne suo abbate Henrico, qui ad Tolosanum episcopatum quaerebatur, destituatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.