PL 201, col. 1400

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

Discipulorum Christi exemplo ducimur, etc. Vide in Alexandro III, ubi supra.
XIV. Conventus Claraevallis, ad regem Francorum.--Orat regem, ne permittat abbatem suum sibi auferri, et Tolosanum episcopum constitui.
Amplissimos regiae dilectionis affectus, quos ad
universas Ecclesias regni vestri ob reverentiam
summi Regis expanditis, ad cumulum consuevistis
initiatae circa nos charitatis asciscere, ut gratiam
caeteris ex vestra pietate communem, nobis faceretis
absque aliorum praejudicio singularem. Sic enim

piissimum pectus vestrum coelestis gratiae opes amplificant,
ut abundet in eo quod universitas hauriat;
et non desit eidem, quod familiaris affectio
jure proprietatis invadat. Nos ergo specialis gratiae
praerogativa gaudentes, tanto securius in necessitatibus
nostris ad thronum vestrae majestatis accedimus,
quanto clarioris certitudinis argumenta ex
ipso dilectionis privilegio jam tenemus. Nunc ergo
Claraevalli vestrae granditer vos adesse necesse est:
quae si humano praejudicio pastorem suum regnantibus
vobis amiserit, non restat ei amplius in quo
confidere ultra de homine vel velit omnino, vel
possit. Misimus autem nuntios nostros ad vos, qui
nimirum ut fideles inveniantur, necesse est completum
iri, quod nobis per eos de vestrae protectionis

magnificentia respondistis. Nam dominus cardinalis
qualiter impleverit quod promisit, inopinata
mutatione tam itineris quam voluntatis ostendit.
Superest igitur, ut fidei vestrae sinceritas opem nobis
fraudatae consolationis instauret, scribendo domino
papae, ut in hoc exterminium pacis nostrae
neque nunc assentiat, neque in posterum cujuslibet
desolatae Ecclesiae voces in consuetudinem nostrae
turbationis admittat. Improbum namque est, et sacris
legibus interdictum, ut quis cum detrimento
locupletetur alterius. Et nos certe pro utilis electione
pastoris frustra videmur studio devotae orationis
insistere, si ex usu contingat nostras nos
lacrymas alienis potius consolationibus profudisse.
XV. Conventus Claraevallis, ad dominum Cadorum archidiaconum.--Moleste se ferre ait, quod non potuerit ejus visitatione honorari; et mortem prioris sui nuntiat.

Digne quidem prudentia tua, sed non minus dignanter
excusat, quod regalis obsequii functionibus
occupatus, promissam nobis adventus tui laetitiam
statuto exhibere tempore nequivisti. Illud tamen
oportet agnoscas; quod excusatio ista non satisfacit
votis, etiamsi videatur satisfecisse judiciis,
eo quod charitatis affectibus non praescribit, quidquid
improvidus casus quantumlibet juste necessitatis
invexerit. Quid enim si non possis explicare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.