PL 202, col. 1089

De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

exploratis, quae in conscientiae apothecis expensa
sustentationibus animae nostrae in generatione et
generationem perpenditur, exemplo non dissimili
nec minori sollicitudine instare debemus, ut sciamus
quae sunt sufficientia, et quae destituant sufficientiae
plenam et perfectam mensuram.
Animadverto proinde his te, bone amice et sancte
monache Alcheri, sollicitum studiis, circa animae
tuae res familiares cum non solum de agris
sanctorum doctorum fertilissimis cibum quotidie,
imo cibaria colligere spiritualia non desistas, sed
etiam ad tenuissimum nostrae paupertatis promptuarium
manum porrigis, a paupere non pauperem
postulans stipem, videlicet conscientiam. Et
quomodo dabo quod non habeo. Certe non habeo

conscientiam nisi pannosam et paludosam, quam si
contingis, manus contaminabitur, quam si aspicias,
oculus pudorabitur. Tutius igitur in latibulo suo
contutabitur, ne de sepulcro evaporationes emittens
rebulosas et fetidas pestilentiae conflagret incentiva,
et non solum non excitet ad vitam in morte malae
conscientiae torpentes, sed adhuc palpitantes quantulacunque
vitae conscientiae bonae infectas exstinguat.
Surgam tamen et ibo ad amicum, cujus jam
clausum est ostium, et pueri cum eo sunt in cubili
et dicam ei: Amice, commoda mihi tres panes [(Luc.
XI, 5)]
, ut sciam quae sit bona conscientia, quae
mala, quoniam amicus meus frater Alcherus venit
de via inquisitionis ad me, quaerens quid sit
bona conscientia, et non habeo quod ponam ante

illum.
Igitur de acceptis ab amico jam repono, et de conscientia
tractare incipio. Omnium autem tractandorum
doctrina ita evidentior fit ad capiendum et
facilior ad retinendum, si sub oculis compendiosa
copulatione simul tota materia unde tractandum est,
vel sigillatim ejus partes tam manifesta distinctione
quam certa diffinitione subjiciantur. Hanc namque
a doctoribus formam agendi in tractatuum compositione
traditam, alii nobilius pro facultate boni ingenii
exercent; alii obscurius pro tarditate sensus
parum exercitati in stylo suo interpretantes, susceptam
materiam posteriorum intelligentiae mandaverunt.
Proinde neutras istorum partes assecutus

meam ipse admiror praesumptionem, imo temeritatem,
quod litteras sine litteris ordinate aggredior,
quod tractatoris officium jam insumo, qui nec lectoris
ministerio sufficio. Unum vero illud est quo ipse
et me apud memetipsum excuso et aliorum redargutioni
satisfacio, quia non importunitate propria,
sed charitate admonitus fraterna huic me operi
destinavi, et nescio si utiliter, scio tamen quia humiliter
a bono et sancto viro mihique dilectissimo
onus injunctum suscepi.
Quid sit conscientia, et unde dicatur.
De conscientia igitur rogatus sum tractare, et
non qualem habeo, sed qualem habere debeo dicere.
Nec enim unius generis est omnis conscientia,
ut scilicet quicunque habent conscientiam, eamdem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.