PL 202, col. 229

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

Cognoscentes laborem plurimum, quem sustinuisti in componendo libro quem nobis per dilectum nostrum
magistrum Caciaredam misisti, attendentes quoque fructum quem exinde speramus Ecclesiae Dei proventurum
librum ipsum, grata et laeta manu recepimus, et devote sollicitudini et liberalitati tuae uberrimas propter
hoc gratiarum referimus actiones: desiderium et voluntatem habentes, te quem hactenus relatione nostrorum,
qui a partibus Constantinopolis revertebantur, charum habebamus, de caetero ferventius diligendi, et multo
chariorem habendi et sincerius amplexandi. Rogamus autem prudentiam tuam solliciteque monemus, ut sicut
pro Deo et pro devotione Ecclesiae praescriptum librum composuisti, ita quoque charissimum in Christo filium
nostrum illustrem et gloriosum Constantinopolitanum imperatorem ad devotionem et reverentiam sacrosanctae
Romanae Ecclesiae exhibendam, et ad unitatem ipsius Ecclesiae diligentibus provoces monitis, et exhortatione
inducas ut sicut esse debet, unum fiat ovile, et unus pastor.
Data Trojae. Idus Novembris.
HUGONIS EPISTOLA AD AIMERICUM ANTIOCHENUM PATRIARCHAM Mittit ei librum suum de processione Spiritus sancti. [(Circa annum 1170.)]
[(D. MARTEN., Thes. Anecdot., I, 479, ex Claraevallensi.)]
AIMERICO amantissimo domino suo, Dei nutu et
providentia sanctae apostolicae sedis, Antiochenae
reverendo per omnia patriarchae HUGO ETERIANUS,
fidelis amici obsequium, illumque animo complecti,
qui solus est absque mutatione.
Florilegarum apum corpora seras quidem assumunt
pennas; assumptis autem, interdum Thyesteis
assessurae mensis, et undam potaturae Flegetundida,
volitant ad exteras nationes, sermones
non intelligunt et omnia faciunt sine imperio, singulis
quaerunt in floribus, sed non de omnibus sumunt,
at nullum alicui florum inferunt detrimentum,
egrediuntur vacuae, onustae redeunt. Poli et
quod sub illo vasti moliminis opifex, tabularia quoque
inconcussae dispositionis me typum gestitantem

melliferarum avicularum trans Hebrum, Xanthum
et Simoenta usque ad fauces Pontici aequoris vexere;
ibique frondeis in nemoribus centum ora
centumque voces deposcendo per ramosa compita,
verum ad commodum indagavi, ut opinor, quam
plurimorum. Porro sol et luna ipsumque firmamentum
non tantum sua causa discurrunt citatissima
velocitate; sed causa conservandae rerum universitatis.
AIMERICUS, Dei gratia sanctae et apostolicae sedis
Antiochenae patriarcha, magistro HUGONI ETERIANO,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.